BCCCAP00000000000000000001787

122 Pars altera - Singuli articuli [82] 82. De exercitiis spiritualibus. « Quotannis, tempore magis congruo praefigendo a Su– periore regulari, audito prius Ordinario loci, missionarii orones spiritualibus exercitiis vacent, 31 sub directione pro– bi graviorisque Patris. Quod si omnes simul in eumdem locum convenire nequeant, Superior disponat, ut alterna– tim seu in diversis etiam locis congregentur. Qui vero omni– no impediti fuerint, Superiorem certiorem reddant, et exer– citia privatim faciant ». Quamvis vita sacerdotum amore Dei et zelo animarum fra– grans, continuum sit exereitium fidei, pietatis et bonorum operum, nemo tamen ignorat, quemlibet interdum recollectio– ne indigere, in qua spiritus a laboribus apostolicis fatigatus, aliquantulum quiescat et vires renovet. Ipsemet S. P. Fran– ciscus, qui seraphicis ardoribns incensus erat, saepe ad loca solitaria confugiebat, ut ibi excuteret saeculi pulverem, qno ex hominum consortio animam suam sordescere aiebat. 1\lis– sionarii, igitur, fol'titudinem et puritatem spiritus non in– dustria humana poterunt solidare, sed virtute Dei, quae 'hau– ritnr e fontibus Salvatoris, videlicet oratione et meditatione rerum divinarum et obligationum suarum. Si ergo Superiores strictissime tenentur subditis suis media perfectionis exhi– bere, et spiritualia exercitia quolibet anno eis indicere, sin– guli etiam mi~sionarii, qui pro se rationem reddent divino Iudici, solliciti esse debent huic necessitati eorum animae satisfacere. Tum enim ad apostolicos labores evadent aptiores et uberrimos ex eis colligent fructus. Nullus itaque tam salu– tari beneficio animam suam privare audeat. Tempore exercitiorum Statutum pro Missionibus publice Iegatur. 32 M onita a Superioribus danda. Superior reg. hac occasione utatur, ut moneat et corrigat quae sunt monenda et corrigenda. ümnium missionariorum desiderata benigne excipiat, de necessitatibus cum eis confe– rat et eorum animos erigat. • 1 Can. 595, § 1, n. 2. • 2 Cfr. etiam n. 149.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz