BCCCAP00000000000000000001787

116 Pars altera - Singuli articuli [77-80] corde Deum mentis oculis Yideamus et ad coelestia aptiores reddamur, fratres non habeant suspecta consortia vel consilia cum mulieribm1, neque prolixiora et superflua colloquia; et si cum illis loqui necessitate cogantur, in manifesto loco consi– stant, ita ut videri possint, et sic ubique Iesu Christi sint bo– nus odor, pnritate, discretione et honestate conversantes, me– mores celebris exempli, quod in Chronicis nostris legitur de quodam fratre, qui paleae manipulum comburens ait: " Quem fructum palea refert ex igne, eumdem refert religiosus ser– vus Dei e conversatione mulierum " )). 21 Cum ubique terra– rum eadem sit fragilitas humana, ubique eaedem cautelae sunt servandae. Imo cum aliquando in JVIissione populus magis sit •proclivis ad peccatum, regulae illae cum maiore zelo custo– diri debent. 78. Quaenam a residentiis sunt arcenda? << Quae decori sacerdotali, gravitati religiosae et pau– pertati seraphicae sunt contraria, ab omnibus missionario– rum residentiis prorsus arceantur )l. b) De habitu Ordinis gerendo. 79. Obligatio; eius forma et color. « Missionarii omnes proprium Ordinis habitum defe– rant tum intra tum extra domum, nisi in casibus particu– laribns gravis causa excuset, indicio Superioris regularis aut, urgente necessitate, etiam localis. Habitus autem quoad formam et colorem talis sit oportet, qualis praescribitur a Regula cap. II, Constitutionibus nn. 34-37 et Ordina– tione capitulari n. 40 ll. 80. Oingulum, corona, tonsura, calceamenta. << Deferant quoque uniformiter cingulum albi colorís, et coronam B. Mariae Virginis ex eo pendentem, itemque gestent tonsuram, prout in Ordine praescribitur, 22 calcea– mentis vero ne utantur, nisi necessitate coacti ll. "' Const. Ord. n. 236. " Const. Ord. nn. 39. 40.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz