BCCCAP00000000000000000001787

112 Pars altera - Singuli articuli [74] Domus religiosa est domus Ordinis, cui praesit Superior reg. Ipsa est formata, si sex saltem religiosi professi in ea degunt, quorum quatuor saltem sint sacerdotes. 12 a) Ei1ts ftni8. Ipsa sit locns acclimatationis, ut dicunt, ubi neo- missio– narii in lingua vernacula perfici et cognitionem moruro re– gionis acquirere debent. - Est locus expectationis illorum, qui actu necessarii non sunt ministerio stationum quique pa– rati esse debent ad discedendum, quoties a Superiore alio de– stinentur. - Est etiam locus recollectionis, in quo missiona– rii, laboribus apostolicis fatigati, aliquando se recipere pos– sint, praesertim ad spiritualia exercitia peragenda. - Dení– que idem hospitium inservire potest infirmis et senibus pro valetudinario. b) Erectio domus religiosae in locif~ S. Congregationi de Prop. F. subiectis non .fit per emptionem alicuius domus, sed per interventum auctoritativum S. Sedis, pro quo obtinendo iuxta can. 497, ~ 1 necessarius est consensus Ordinarii loci in scriptis datus et licentia S. Congregationis de Prop. F. Domus vero aut residentia l\1issionis, aedificata seu bonis Ordinis empta, non est domns religiosa, quia deest interven– tus S. Sedis a canone cita to requisitus; nec est domus ad Ordinem pertinens, quia Urdo noster ex voto paupertatis in– capax est possidendi. Ad erectionem tamen domus religiosae sufficit interven– tus S. Sedis, de quo supra; inde erectio fieri potest pro domo, cuius proprietas ad alium, e. g. ad Missionem pertinet, et cuius usus tantum Ordini nostro conceditur. Iam Const. Romanos Pontífices i; statuerat non licere regu– laribus, etiam in l\1issionibus, nova monasteria aut conven– tus sive collegia fundare sola Episcopi venia, sed indultam quoque a Sede Apostolica facultatem requiri. Haec declara– tio in novum Codicem inris recepta est. 12 Can. 488, 5. " 8 maii 1881.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz