BCCCAP00000000000000000001787
102 Pars altera - Singuli articnli [64] iuxta nsus provinciae ; et tune eorum vita erit plene fructuosa. Si forsan extra residentiam qnandoque versantur, diem et labores certis exercitiis sibi praefixis sanctificent, ut maneant in Christo et Christus in eis. Etenim ille, qui in Christo :fide supernaturali et caritate divina non manet, reputandus est ut palmes inutilis, et sensim, sed certo, arescet et - vae illi! - in ignem mittetur, in quo ardebit. S. Franci~ci via haec est: via fervoris, via omnimodae abdicationis et renuntiationis, via humilitatis, via poeniten– tiae sen mortificationis, via fraternae caritatis. 3 Sequendo hanc viam S. Pranciscus uberrimos fructus attulit, qui per saecula manent. Eius igitur exempla sectantes nos quoque in Mh,sionum christianitatibus fructum duraturum afferemus. Nunc de singulis capitibus loqnendnm est, quae discipli– nam vivendi et laborandi in .l\:fü,sionilms respiciunt. 64. Monita ad missionarios. « Sciant missionarii, ipsos magis vitae exemplo quam verbo doctrinae praedicare debere. " Etenim horno Dei sit oportet, qui Deum praedicat; oderit peccatum qui odisse peccatum iubet. Maxime apud infideles, qui sensu poti.ns quam rationibus ducuntur, multo plus proficitur, fidem exemplis praerlicando quam verbis ". 4 Qui igitur ad Mis– siones non pergit eum voluntate vitam perpetuo ducendi iuxta seraphicam Regulam et Constitutiones quas profes– sus est, atque omnia advt~rsa pro Christo sustinendi, me– Jius est ut ab huiusmodi instituto capessendo ahstineat, ne animae detrimentum et ipse et populi patiantur )). Saluberrima monita qnae hoc articulo traduntur, missio– narii in mentem saepius revocent, illisque sua opera curent conformari, quia sunt velnti compendium omnium praecepto– rum apostolicae educationis. In Missionibus vero ruditas indi– genarum non attendit ad doctrinam scientiamque missionarii, sed potius ad eius opera; magnum detrimentum animabus ille .afferret, qui vanitate scientiae praefulgere mavult quam vir- • Cfr. Expositio Regulae, Albertus a Bulsano, 1932, p. 50, nn. 19-23. • Den. XV Epist. ap. Ma.virnum illud, 30 nov. 1919; cfr. etiam: pars prima, cap. II: De disciplina regulari.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz