BCCCAP00000000000000000001372

390 DE EFFECTIBUS SACRAMENTI POENiTENTIAE b) Concilium Tridentinum tres conditiones apponit ut opera nostra me– 'reantur vitam aeternam, nempe: a) ut sint bona; b) ut fiant ab homine justo; et e) ut horno decedat in gratia. Atqui opera mortificata fuerunt bona et _ab - hollline justo facta, et potest justus decedere ·in gratia. Ergo opera mortificata possunt reviviscere... ' "Si quis {l,ixerit hominis justífícati bona opera ita e.sse dona Dei, u,1 non sint etiam bona ipsius.justificati merita; aut ipsum justificatum bonis opc• ribus quae ab eo per Dei gratiani et J esu Christi merifam... fiimt, non vere me· reri augmentum gratiae, vitam aeternam~ et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam augmentv..rn gloriae, a. s." (2), Ex consensu omni'u.m Theologorum: "Conveniunt; ait De Lugo, quasi in dogmate" (3). Ratione theologiea Opera meritoria, etsi per peccatum ·mortificata, manent semper quantum ad meritum in acceptatione divina, ac proinde non amittunt de se suám vi:ni hominem .perducendi in vitam aeternam; lianc vi:m amitt_unt quidem propter peccatum 8Uperveniens. Si igitur peccatup.1 per poenitentiam tollitur, acquiruüt suam vim, id est, revíviscunt (4). · · Hoc tamen argumentum non omnibus videtur apodicticum, eo quod gra– tis supponat merita non penitus extingui per peccatum, sed adhuc manere in acceptatione divina; undenam enim hoc probari tiotest? ... Seholion: ,De modQ quo merita reviviscunt. 562. Non una est apud theologos sententia. Prima sententia: Distinguit ínter praemium essentiale et acddentale; illud est visio beati– fica Dei cum amore et gaudio inde seq~entibus; istud est gaudium quodd'am de bono creato. J amvero merita reviviscerent quoad pra<;3mium accidentale, quatenus beati gaudebunt de operibus bonis ab ipsis factis (5). Haec sententia rejicitur ut falsa. Secunda sententia: Ait merita rev1v1scere tam quoad praeminum essentiale quam quoad accidentale, sed secundum mensuram praesentis dispositionis; si igitur habes .merita ut decem, sed dispositio praesens non est nisi ut duo, 'merita reviviscent ut duo; reliqua reviviscent quando dispositio sit ut decem (6). Haec sententia fere ab omnibus rejicitur quia reducitur ad priman (7). (2) Denzlinger, 842. (3) Opuse. V, sect: 2, n. 2. (4) Stus. "l"homas, 3, q. 89, a. 5. (5) Cfr. Suarez, disp. 2, sect. 1, n. l. (6) Ita Bañez, in a.a, q. 24, a. 6, dub. 6, concl. 3; Stus, Bonaventura, in IV Sent,:nt,, dil5t, 14,- p, 2, a, 2, q. l. (7) Cfr. Billuart, diss. 3. a. s. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz