BCCCAP00000000000000000001372
Í60 DE CESSATIONE TOTIUS SUBSTANTIAE Praeterea damnata ·est haec propositio Wiccleff: "Substantia panis ma– terialis et similiter substantia vin·i materialis remanent in sacramento aUa-rill" '( 4). Pars 1 IJ.: Cessat substautia panis et vini. ' . ' Probatur ex Sacra Scriptura E veritate hujus propositionis: "Hoc est corpus meum". Argumentum 278. Haec propositio: "IIoc est corpus meum", a Christo prolata, debet esse vera. Atqui .si remaneret substantia panis sub speciebus; haec propositio non esset vera. Ergo necesse est ut substantia panis desinat esse statim ac illa verba prolata sunt. Prob; minor.: Pronomen demonstrativilm "hoc" significat in_, confuso íl1am substantiam cujus accidentia sensibns externis apparent, nisi usu commuc ni vel ordin:atione humana· aliud determinaturn fuerit. Si igitur substantia pa– nis remaneret simul cum Corpore Christi, pronomen· "hoc" .significaret subs– tantiam panis, .de qua praedicaretur esse corpus Chr.isti. Sed. tune esset mani– festo falsa praedicta propositio, quia: ''.nunquam sitbstantia p'anis est Corpus Christi, sed potius esset dicendwni: IIic est Corpus mewm" ( 5). . _ Datur tamen aliqua exceptio, quae in praesenti locum non obtinet; nam quando unl). substantia latet in alia, e. g., vinum in lagena, pronomen demonstra– tivum "hoc" non significat in confuso substantiam_ lagenae quae sub propríis accidentíbus manifestatur, sed substantiarn vini in lagena contenti; hoc tamen, sive ex ordinatione- humana, sive_ ex usit communi obtinetur; sic lagenam indi– cando, verum dico : Hoc est vinuní, et neminem decipio. In hoc casu propositio veritatem habet secundum vulgarem illam metaphorarn qua continens pro con- tento accipitur. . Sed panis, nec natura sna, nec i1su cornmuni, ordinatur ad continendum corpus Christi; quare propositio Christi esset falsa, si substantia panis ibi re– nianeret. Ergo, ut propositio sit vera, necesse est ut substantia panis desinat · esse statim ac verba propositionis prolata fuere. Et idem die de altera propo– sitione: Hic est sanguis meus.... "Secundo, ait Stus. Thomas, quia haec positio (sGilicet quod maneat subs– tantia panis) contrariatur formae lw,j-u,s sacra·menti, in qua dicitur: Hoc est corpus mcum, qiwd non esset verum, si substantia panis ibi remaneret; nun– quam en.im substantia panis est Corpus Ohristi...., sed potius esset dicendum: H ic est corpus meu-m" ( 6) . Sic pariter in Contr. Gentes: "B-i substantia panis simul est in hoc sacra– mento cum vero Corpore Christi, potius' Christo dicendum fuit': Hic est Corpus meiim, quam: · hqc est Corpus meum, curn per_ "hic" demonstreiur substantia panis, si in sacramento cum corpore Christi remaneret" (7). ( 4) Denzinger, 581. (5) · Stus. 'l';tiomas, 3. q. 75, a. 2. (6) 3, q. ,75, art. 2. (7) Oonti-. Clent,, lib. 4, e. 63.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz