BCCCAP00000000000000000001240

1491 Roma (Monasteria Capuccinarum) portune edito Statuto disciplinae religiosae et scientificae, quo ipsum Collegium regatur» (Anaecta Ord., a. 1908, p. 171). Novus itaque Minister Gen. P. Pacifieus a Seggiano una cum Definitorio Gen. in ses- sione diei 16 iulii deerevit ad hune finem, alio meliori deficiente loco, utendum esse ae- dibus ad vetus Collegium S. Fidelis in Via SS. Quattuor Coronatorum; eius inauguratio facta est die 26 octobris eiusdem anni 1908. Haec autem Studentium collocatio, variis de causis, minime conveniens erat religiosorum habitationi, quare anno sequenti, die 3 iulii, Superiores Generales decreverunt novum Col- legium quamprimum construendum esse in Via Sicilia Curiae Generalitiae contiguum. Collegii lapis primarius benedictus est die 13 martii 1910 atque anno iam subsequenti in festo Omnium Sanctorum (1. nov.) benedictae sunt aedes novi Collegii, Ecclesia solemniter dedicata est S, Laurentio Brundusing die 28 maii 1912, Anno autem 1939 Collegium am- plificatum est nova ala versus Via Romagna. Maxima pars alumnorum Collegii adit Uni- versitatem Gregorianam a Patribus S. I. di- rectam; inter alia Instituta Pontificia Urbis a nostris alumnis frequentantur praesertim Insti- tutum Biblicum, Institutum Orientale necnon Institutum missiologicum apud Athenaeum Ur. banum de Propaganda Fide. Ad perficiendam et complendam formatio- nem academicam nostrorum alumnorum insti- tutae sunt in ipso Collegio Scholae internae et habentur Cursus speciales Theologiae et philosophiae franciscanae, Turis Regularis seu legislationis Ordinis nostri, Historiae et Mis- siologiae Ordinis, Spiritualitatis franciscanae. Numerus alumnorum decursu temporis sem. per crevit et ultimis annis centum superavit. Rectores Collegii 1908 Linus a Sterzing, prov. Tirolis. 1909 Eugenius a Pontremoli, prov. Tusciae. 1911 Carolus a Castel del Piano, prov. Tu- sciae. 1914 Eugenius a Pontremoli, 2° vice. 1918 Melchior a Benisa, prov, Valentinae. 1920 Eugenius a Pontremoli, 3° vice (+ 1921). 1921 David a Savignano, prov. Parmensis. 1922 Antoninus a Brooklyn, p. Calvariensis. 1932 Sigisbertus ab Andermatt, prov. Hel- veticae. 1938 Vitus a Bussum, prov, Hollandiae. pecret; di fondazione, approvazione e Sta- tuti del Collegio di S. Lorenzo da Br. in Roma, Firenze 1909. staruta pro Collegio Seraphico In:ernatio- nali « S, Laurentii a Brundusio» in Urbe. Romae, 1911, 1920, 1944, EDUARDUS, Collegium S, Fidelis, p. 145 s. ANALECTA CAP., 24 (1908) p. 168, de Collegio internation, fundando; p. 346, Decret. P. Min. Gener. — p. 363-69, Inauguratio Collegii, — 27 (1911) p. 225, Relatio anni scholastici Collegii (Circa has annuale; Relationes, vide singula volumina «Ana. _ lectorum »). — p. 356-71: Statuta peculig. ria pro Collegio. — p. 372, Benedictio — domus Collegii; 28 (1912) 44 Consecratio novae Ecclesiae S$. Laur. Brund. — 55 (1939) p. 81, Benedictio I lapidis pro am. plificatione Collegii. — 56 (1940) p. 142-51, sectio missionaria in Collegio constitui. tur. — Cfr. etiam Index Gener. voll. 1-50 (1884-1934) p. 28. VII. Monasterta Capuccinarum 1. Monasterium Corporis Christi (immediate dependens a Ministro Generali) Primae Capuccinae Romam venerunt ex — monasterio Neapolitano an. 1576 et inhabita- runt coenobium eis exstructum in Monte Qui- rinali (Montecavallo). Ecclesia erat SS.mo Cor- pori Christi dicata, Anno 1810 suppressione — Napoleonica Capuccinae e monasterio§ sunt eiectae, at Ducissa Anna Maria Torlonia ae- dem aere proprio redemit et moniales resti- tuit pristinae securitati.. Anno vero 1888 mo- — niales coactae sunt a monasterio discedere, an. gusta domus eas excepit, dum antiquae aedes solo adaequatae sunt. Tunc P. Bernardus ab Andermatt, Min, Gen., monialibus exstrui cu. — ravyit novum asceterium in Via Sardegna si- militer Corpori Christi dicatum, quod sunt ingressae anno 1907. Demum an. 1950, relicto hoc monasterio pro nostra Curia Generali, in — novam se contulerunt domum, in vico Garba- _ tella sitam. : : BULLAR. CAP., 1, 16 s., 434 (cf. Index p. 475). | GIUSEPPE DA MONTEROTONDO, Le Cappuccine in Roma, — Roma 1907. (cfr. « Miscellan. Franc.» a. 1909, p. 160). ; ANALECTA CAP. 23 (1907) p. 244-48. a BOLLETTINO FRANC. STOR. BIBL., 4 (1933) p. 121. — 2. Monasterium S. Urbani In primo monasterio Capuccinarum in Urbe tam numerosae erant vocationes, ut an. 1602 alterum monasterium dictum S. Urbani ae- dificaretur. Inde a suppressione napoleonica — (1810) moniales saepius habitationem mautare coactae sunt et postremo (1918-°20) se rece- perunt apud moniales $8. Franciscae Romanae (Tor de’ Specchi). Interea fuit eversum vetus monasterium, quod situm erat in hodierna Via Agostino Depretis (Ministero dell’Interno). Anno tandem 1921 in Via Aurelia Antica Ca- puccinae emerunt domum, quam meliori modo in conventum mutarunt sub eodem titulo S. Ur- bani. Ibi an, 1933 sancte obiit Maria Clara Kue/stein de qua vide suo proprio loco. BULLAR. CAP., U1, 82-83 (Docum. Alexan- dri VII, a. 1666), p. 434. Cf. Ind. p. 475. CONSUETUDIN] ed Uffici del monastero di S. Urbano in Roma, Roma, 1930. (In Prooemio notitiae de monasterio). GIUSEPPE M. DA MONTEROTONDO, Le Cappucci- ne in Roma (1907), p. 10-11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz