BCCCAP00000000000000000001240

Roma (Conventus) 1486 -— Vicarius Apostolicus eiusdem loci cum titulo episcopali Aradensis Ecclesiae. - ANALECTA CAP. 6] (1945) p. 40, Vic. Ap.. — ROMA — De Curia Generalitia ac de In- _ stituto Historico Ordinis nostri tractatur suo proprio loco; hic autem sequentia tractantur: I. Conventus Provinciae Romanae. Il. Conventus Prov. Pedemontanae. Ill. Conventus Prov. Bononiensis. IV. Nosocomia (Cappellani), V. Collegium S. Fidelis pro Missionibus. VI. Collegium Internation. S.Laurentii Brund VII. Monasteria monialium Capuccinarum. VIII. Centrum Nationale III Ord. Franc. I, Conventus Prov. RoMANag Fratres Capuccinj prov, Romanae quinquée in Urbe habuerunt coenobia: Primum fuit ad Portam Flaminiam Sanctae Mariae de miraculis dictum, quod dono a Ioanne Baptista et Laurentio Cibo, Catharinae Ducissae Camerini neptisque Clementis VII fratribus consecuti sunt. Quae possessio erat - nosocomii S, Iacobi Incurabilium, ubi grato _ animo Fratres nostri curae infirmorum incum- _ bentes caritatis et pietatis operibus se tradide- runt. Haee prima Capuccinorum habitatio pae. ne diruta immani aquarum irruptione die 7 oct. 1530 deserta est. ; Secundum coenobium fratres dono habue- runt a Card. Andrea Della Valle: erat anti- quum S, Euphemiae Virg. et Mart. monaste- _ rium, quod a monialibus desertum in proprie- - tatem dicti Cardinalis venit. Situm erat apud _ §. Mariae Maioris Basilicam et S. Pudentia- nae Ecclesiam ubi nunc exstat aedes monia. lium Divini Infantis Tesu. Cum impar esset ad auctam fratrum multitudinem anno 1536 _ derelictum est. Tertium coenobium fuit S. Bonaventurae di- catum. Derelicto conventu §. Euphemiae fra- tres se contulerunt in locum vulgo Monte Ca- vallo dictum, in declivio Montis Quirinalis, ubi parva erat ecclesia paroecialis S. Nicolai de Portiis, quam Dominus Ludovicus De Tor- tes Capuccinis concessit. Ibi opibus Princi- Pum Colonna coenobium S. Bonaventurae, ex novae ecclesiae titulo ita dictum, aedificatum est. Ut melius aucto fratrum numero nec- non dignitati Provinciae immo totius Ordinis consulerent, hance quoque habitationem die 15 april 1631 deseruerunt. Hic an. 1587 obiit S. Felix a Cantalice. Quartum est coénobium sub titulo Immacu- latae Conceptionis in Foro Barberini consti- tutum et aedificatum munificentia Antonii Card. Barberini Ordinis nostri alumno et fra- tre germano Papae Urbani VIII, qui benedixit locum et primum lapidem posuit die 16 mar- tii 1626. Brevi amplum coenobium ut quam- plurimi religiosi in eo habitare possent ab- solutum est et die 15 apr. 1631 Fratres a con- ventu S. Bonaventurae discedentes illuc se contulerunt, Ibi Fratres deguerunt usque ad occupationem Napoleonis anni 1810, quo tem- pore, yenditis hortis Principi Plumbini, coe- nobium incoluerunt milites galli. Tandem men- se Augusto an, 1814 cura S. Sedis coeno- bium fratribus restituitur, Ast iterum confi- scatum fuit an, 1873 lege suppressionis et li- cet multis annis permissum fuerit Religiosis illud retimere ut proprium valetudinarium, tamen alienatis primum a Municipio areis ae- dificandis perventum est ad plenam propemo- dum vyetusti coenobii destructionem. Demum cum Maunicipium exiguam aream_ Ecclesiae contiguam Capuccinis dedisset, ipsi anno 1925 parvum aedificaverunt conventum cum Curia Provinciali, ' Ecclesia B. Virgini sine labe Conceptae di- cata monumentum ditissimum artis est. Habet altare maius decemque capellas, ubi picturae mirantur Guidi Reni, Domenichino, Petri a Cortona, Marii Balassi, Andreae Sacchi, Ioan. nis Lanfranco aliorumque excellentium picto- rum. Insuper in ecclesia venerantur corpora S. Felicis a Cantalice, B. Crispini a Viterbo et Ven. Francisci a Bergamo, Denique Pius IX an. 1863 eandem ecclesiam statuit principem sedem esse Archiconfraternitatis. Mariae Vir- ginis a, Sancta Spe, quae iam suo Brevi d, 8 aug. 1848 in Briec Galliae civitate constituerat, Sub quinque capellig lateris dextri ecclesiae invenitur celebre Capuccinorum coemeterium. Novissimum coenobium-valetudinarium fun- datum est an. 1931 in vieo Centocelle. Eius ecclesia-paroecialis inaugurata est an, 1935 et est dicata S. Felici a Cantalice. BULLAR. CAP., uf, 29, 56, 433 (efr. etiam In- dex); 1x, 274 (Cony. vicissitudines tem- pore Napoleon. I); x, cfr, Ind. p. 800. BULLARIT REGESTUM, n. 343 (an. 1580) MONUM. HIST. 0, caP., cfr. Indices t. 1, p.°549; toot pp. 5273 t. in, “py, 52TH 9, ~ 180 s., 193. overatt, Annali, 1, 475 6. (1626). PELLEGRINO, Annali, 1, 11-20. MELCHIOR, Hist, Ord., vol. 1, ef. Ind. GIUS. DA MONTE ROTONDO, GI’inizi dell’Ord. Cappuccino, p. 153-165, 266-284. DOMENICO DA ISNELLO — Il Convento della SS. Concezione dei Cappuccini in Piazza Barberini. Roma, 1923. EDOARDO D’ALENCGON — Il primo Convento dei Cappuccini in Roma. S. Maria dei Mira- coli. — Memorie, —- Alencon 1907. weM, Il terzo Convento de’ Cappuccini in Roma. La Chiesa di S. Nicola de Portiis, S. Bonaventura, S. Croce dei Lucchesi. — Memorie. Roma 1908. FORCELLA VINCENZO, Iscrizioni delle Chiese... di Roma, tv 205-240; xu1,, Appendice, 234- 243: SS.ma Concezione (Roma 1874-79). IGINO DA ALATRI, Guida della chiesa della SS. Concezione dei Capp. di Roma. Tivoli 1930 MARCHES; -GiUS. — Cenni sulla Chiesa del SS. Crocifisso e di S. Bonaventura de’ Lucchesi... — Roma 1863. (cf. p. 9-11).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz