BCCCAP00000000000000000001240
117 Arborea — Archangelus 3 a ree Ce eee Arborum exemplaria, quae aliquando artistica forma non carent, in Museo franciscali Ordi- nis nostri conspici possunt. Tantum de prae- cipuis a nostratibus delineatis hic verbum fa- cimus. 1. — In primis notanda est Arbor a fratre Vitali ab Alcira, hispano (+ 1654) delineata, . quae inscribitur: « Epilogus totius Ordinis Se- raphici S. Francisci » edita Antuerpiae a. 1626. Duae aliae editiones extant, altera Burdigalae a. 1634, altera Romae .. 1643, sed non con- stat esse editiones Arboris editae a. 1626. — Quae vero in nostra Ecclesia loci Oristano in Sardinia conspicitur Arbor, imitatio est operis antedicti, a P. Petro de Oristano confecta a. 1653. Ingredienti ecclesiam sinistrorsum pa- tet haee Tabula magnae dimensionis. 2. — Altera Arbor a P. Vitali ab Alcira de- scripta non respicit totum Ordinem Seraphi- cum, at tantum Ordinem nostrum Capuccino- rum. Tituhim fert: Arbor Fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum. Duodecim ramos habet altera et ex altera parte et e radice S. Franciscus. In ramis sunt dispertitae ima- gines Fratrum Capuccinorum egregiorum, char- tula adiecta, in qua cuiuscumque notae bio- graphicae inveniuntur. Haec arbor edita est post mortem auctoris, Valentiae a. 1662, apud Io. Philippum Iansenium. Huius exemplar arboris in nostro Conventu Maioricano et in Museo francisecano Ord, Cap. invenitur. 3. — Celeber P. Carolus de Arenberg (+ 1669) Arborem P. Vitalis modificatam edi- dit eodem titulo, scilicet: Epilogus totius Ordinis Seraphici P. N. S. Francisci, Antuer- piae, apud Io. A. le Poutre, a. 1650. Alia editio policromata facta est Brugis, apud Raoux, a. 1881, eiusque exemplaria admiran- tur fere in omnibus Conventibus nostris. Arbor metitur 1,664 x 1,40. In parte inferiori sex adsunt taxellae quae S. Fundatoris vitam, trium Ordinum chronologiam necnon auctores e quibus notitiae desumptae sunt exhibent. Deinde variis in foliis deseribitur chronolo- gica hierarchia Generalium Conventualium, Observantium et Capuccinorum. Iuxta truncum extat S. Franciscus manu sinistra arborem te- nens et dextera super tres Regulas trium Or- dinum superposita; ad dexteram autem et si- nistram S. Fundatoris inveniuntur 12 primi eius socii. Linea recta per arborem ascenden- do inveniunur octo series, scilicet: I-II, Sancti et martyres; III-IV. Pontifices et Cardinales; V. Episcopi; VI. Clarissae; VII. FF. Obser- vantes et Reformati; VIII. FF, Capuccini. Su- pra arborem eminet B. M. V. Immaculata, Regina Ordinis Minorum. A dextris et sini- stris arboris exhibentur viri et feminae illu- striores, qui familiis franciscanis adscripti sunt. 4. — P. Anacletus a S. Giustino, Prov, Um- briae (+ 1898). aliam composuit Arborem cui titulus: Grande albero cronologico-storico del I Ordine di S. Francesco colle sue varie forme € precipue diramazioni in tre tronchi distinti, germogliati ['una dall’altro, quindi derivanti tutti e tre dal medesimo stipite o ceppo, quali sono i Conventuali, gli Osservanti e j Cappuc- cini coi loro Generali, Vuno affatto indipen- dente dall’altro, ma tutti e tre successori le- gittimi di S. Francesco per le Bolle dei Papi. Additur huic arbori opusculum, quae in ea continentur, explicans. Arbor typis nondum mandata est, et servatur in Archivo Provin. Assisiensi. FRANC. DA VICENZA, Scrittori Capp. della Prov. Serafica (1922) p. 221. FREDEGAND D’ANVERS, Etude sur le P. Charles d’ Arenberg (1919) yy. 332 ss. MELCHIOR, Historia O. Cap., n, 448 s. RAFFAELE DA S. GrusTA, L’Albero Serafico det tre Ordini di S. Franc. esposto nella Chie- sa dei Cappuccini di Oristano. Parma 1937 (pp. 7-14: notitiae generales de Arb. ser.). Cf. « Collectan. France. », a. 1938, p, 396. ESTUDIS FRANC., 33 (1924) p. 2128s. — 35 (1925) p. 49-56 (de Arb. P. Vit. ab Aleci- ra), ete. Arborea, vide Orisiano Arbosium, vide Arbois Arcevia, olim Roccacontrada (Rupis con- tracta) in Prov. Picena. — Prima domus, a. 1541 condita, diruta est: secunda, erecta a. 1622, supprimitur a. 1867. — Ecclesia SS. Apost. Petro et Iacobo dicata fuit. BULLAR. CAP., 1, 437. cius. DA FERMO, Necrol. Prov. Picena, p. 369. Archangelus ab Aberdeen (domo Lesley) in Scotia. — Ortus est a parentibus calvinistis, at catholicam fidem cum amplexatus esset, Romam venit a. 1608 et in Collegio Scotorum hospitio receptus est. Postea Ordinem nostrum amplexus est in Prov. Picena. Sacerdotio au- ctus, Bononiam venit suos cives nationales praesertim adiuturus. Anno 1623 missionarius missus est in Scotiam. Anno 1630 Romam vocatus, denuo postea in Prov. Picena mis- sus est, quo tempore cum /. B. Rinuccini, Firmano archiep., conversatus est. Reversus tandem in patriam (1634), ibi mortuus est a. 1637 apud Aboyne. BULLAR. CAP., VU, 331. BERNARDUS, Bibl, Script., p, 28-30. SBARAGLIA, Scriptores, 1, 100. PELLEGRINO, Annali, 1, 235-243, MELCHIOR, Hist. Ord., vol. 11, 197, 201-02. ROCCO DA CESIN., Stor. Miss., 11, 401, 404-17. GIUS. DA FERMO, Scrittori d. Marche, p. 12. cuTHBERT, The Capuchins, p. 331-34. 16, Geist d. HI. Franz., 1, 164-171. ALMEIDA CHRISTOVAO 0. S. A., Historia de Ca- puchinho escoces. Lisboa, 1708. GREGORIUS VAN BRUGGE, Leven v, Archang. v. Schotland. Brugge 1686, pp. 244. P. RICHARD, 0. cAp., Le Comte Géorges de Les- lie. Lille, 1882. rinuccint ¢. B.. Il Cappuccino Scozzese. Fermo, 1644 (pluries reimpressum). em, Le Capucin escossois. Rouen, 1660.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz