BCCCAP00000000000000000000869

218 VINCENZO CRISCUOLO emittere professionem iuxta ritum et consuetudinem regule sancti Francisci de– que eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui se– quitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam, quandocumque de eius corpore migrare contigerit, omnipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totius Curie celesti humiliter et devote commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit fabrice Beate Marie Consolationis de Tuderto, extra menia civitatis Tudertine, scuta decem monete de iuliis decem pro scuto, solvenda per infrascriptos heredes pro rata de ipsius testatoris bonis hoc modo, videlicet in festa Assumptionis Beate Marie Virginis de mense augu– sti millesimo quingentesimo septuagesimo nono scuta tria monete de iuliis de– cem pro scuto, et eadem die de anno millesimo quingentesimo octuagesimo alia scuta [f. 75r] tria similia; reliqua vero scuta quatuor similia eodemmet festivitate millesimo quingentesimo octuagesimo primo. Item reliquit amore Dei pauperibus Christi in castro Valdegataneo scuta decem similia de bonis dictae sue hereditatis, distribuenda per infrascriptos suos heredes modis et terminis predictis. In omnibus autem ipsius testatoris bonis mobilibus et imobilibus, se mo– ventibus, iuribus et actionibus, presentibus et futuris, instituit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit Paulum, Iohannem Mariam et Hipolitum, ipsius te– statoris germanos fratres pro equali portione, cum hoc tamen pacto et condi– tione, quod in eventum quod aliquis eorum decederet sine ftliis, tunc et eo casu succedant premortuo superviventes pro rata, et quod nemo eorum possit pat– tern eum tangentem nisi cum consensu et voluntate aliorum institutorum et co– heredum vendere et quoquo modo alienare et disponete; exequutores autem presentis testamenti fecit reverendum dominum Michaelem Astancollum, rec– torem ecclesie Sancti Antonii dicci castri Vallis Gatanei ac suffetium ser Iohan– nis Gregorii, ipsius testatoris consanguineum. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscum– que ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem a se hactenus conditum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarium etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz