BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 217 <lieti in solutione dictae fideiussionis, videlicet in dieta tertia parte et rata ipsum testatorem et suos germanos fratres tangente, reintegrentur a dieta communitate sive ab heredibus quondam ser Lucantonii notarii predicci; eo casu eveniente, voluit huiusmodi legatum esse nullum et invalidum, ita ut numquam factum fo– ret; et quatenus reintegrati.o predicta, post solutionem presentis legati, a dieta communitate Trevii vel heredum <lieti Lucantonii fieret, eo casu eveniente, idem testator reservavit ius repetendi huiusmodi legatum pro infrascriptis suis heredibus, contra dictos filios et heredes quondam Alexandri. In [f. 181r] omnibus autem aliis ipsius testatoris bonis mobilibus et immo– bilibus, iuribus et actionibus presenti.bus et futuris, instituit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit suos universales heredes Lucam, Baptistam, Michaelan– gelum et Iulium, ipsius testatoris germanos fratres. Et hanc dixit esse suam ul– timam voluntatem et testamentum, quem et quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codi– cillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem; et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notariwn etc. Actum Amerie, in Palati.o episcopali Amerino, sito in contrada Collis, iuxta suos notissimos fines, presenti.bus ibidem reverendo domino Sanctoro Sandro canonico Amerino, domino Hostilio Lazaro Duranti.no, domino Mario Angeli– no clerico Perusino, domino Llsia Laurerio, Leandro Canzacho, Iustiniano Cioccio et Bernardino quondam Rosei de Sessa Amerinis testi.bus. 10 Amelia, 29 aprile 1578. - Testamento del novizio cappuccino Guglielmo da Gualdo Cattaneo, al secolo Teodoro Bontempo. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia, vol. 288, f. 74v-75r. [in marg.: Fratris Guillelmi capuccini, Testamentum]. Eisdem anno, indictione et pontificatu, ac die vigesima nona mensis aprilis, coram reverendissimo patre domino Ioanne Antonio Lazzaro, Dei et Apostoli– ce Sedis grati.a episcopo Amerino, meque notario et testi.bus infrascriptis, per– sonaliter constitutus frater Guillelmus Ordinis minorum sancti Francisci cap– puccinorum, olim in seculo cognominatus Theodorus quondam Ioannis Bapti– ste Bontempo, de castro Valdegataneo, diocesis Spoletane, qui volens suam
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz