BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICIILI CAPPUCCINI NEL '500 215 Item iure legati reliquit Donato et Iohanni, ipsius testatoris germanis fra– tribus, ducatos vigintiquinque similes pro quolibet. Item in omnibus autem allis ipsius testatoris rebus et bonis mobilibus et immobilibus ac se moventibus, iuribus et actionibus presentibus et futuris, usumfructuariam reliquit honestam mulierem dominam Galitiam, eiusdem tes– tatoris matrem, toto ipsius Galitie vita durante; et hec omnia exequutioni debite mandavit et iussit, statim habita per eosdem heredes notitia presentis vel copia ut supra, cum hac tamen conditione et facultate, quod ipsa domina Galitia eius mater de infrascripta hereditate et bonis, in quibus usufructuaria ut supra extat in suis opportunis necessitatibus, videlicet suis victu et vestitu, infirmi.tate et se– nectute, disponete possit et valeat, iuxta tamen ipsius domine Galitie oportuni– tatem et necessitates predictas et non ultra quo usufructu cessante. In omnibus autem et singulis ipsius testatoris bonis et rebus mobilibus et immobilibus, se moventibus, iuribus et actionibus, presentibus et futuris ubi– cumque existentibus, restantibus predictis, instituit, fecit, esse voluit et ore pro– prio nominavit eiusdem testatoris universales heredes pro rata Bernardinum, Iohannem Franciscum, Donatum Moisem e Iohannem, ipsius testatoris germa– nos fratres. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem. Et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarius etc., dans etc. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, situm in contrada Collis, iuxta bona <lieti episcopatus, viam publicam vel si qui etc., presentibus ibidem reverendis dominis Bernardino Albertino presbitero Amerino, Bartholomeo quondam Laurentii de Monteferrato Pedemontano, ad presens iesuita in eccle– sia Sancti Angeli de Ameria, Iohanne quondam Peregrini Barberii clerico Ame– rino, domino Hostilio Lazaro Durantino, Urbinatensis diocesis, Luca quondam Gorii de dieta terra Durantis, magistro Dominico [f. 86r] quondam Desiderio Brahamelt Lotharingio, Tullensis diocesis, et Alexandro quondam Bernardini Crocole et Cosmo Brancatello clerico Amerino testibus, ad premissa vocatis, habitis specialiter atque rogatis. 9 Amelia, 27 marzo 1577. - Testamento del novizjo cappuccino Gregorio da Trevi, al secolo Bernardino di Felice. Notaio: Antonio Taschi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz