BCCCAP00000000000000000000869
214 VINCENZO CRlSCUOLO AST, Notarile Amelia, vol. 287, f. 85r-86r. [in marg.: Reverendi fratris Iulii de Monte Reali capuccini, Andree quon– dam Prosperi Rofini, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris lecturis pariter et audituris pateat evidenter et sit notum quod, cum emissio professionis, ut as– seritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis disponere debeat. Hinc est quod anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo quin– gentesimo septuagesimo sexto, indictione quarta, die vero vigesima quinta sep– tembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Grego– rii divina providentia pape XIII anno eius quinto, in mei notarii publici testiu– mque infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et rogatorum presentia, pre– sens et personaliter constitutus reverendus frater Iulius de Monte Reali, Reatinae diocesis, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum ca– puccinorum de Atneria, in seculo vocatus Andreas quondam Prosperi Rofini de dieta Montereali, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, ritum, con– suetudinem et ordinem predicte regule et de eius bonis disponete, sanus Dei om– nipotentis gratia mente, sensu, loquela, memoria, intellectu, visu et corpore, infra– scriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scrip– tis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore migrati contigerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter et devote commendavit. Item, quia dictus frater Iulius in sua iuventute et dum in seculo stetit aliqua inter eius negocia contra eius conscientiam egisse, dixit et propterea pro incertis et male ablatis et pro exoneratione conscientie sue, reliquit et mandavit per in– frascriptos eius heredes dari et effectualiter solvi pauperibus Christi aliisque personis, iuxta tamen libitum voluntatis ipsorum supra et infrascriptorum here– dum, dari et effectualiter numerari ducatos quindecim de carlenis decem pro ducato [f. 85v], in pecunia numerata et non in aliis bonis, statim per ipsos here– des copia vel notitia presentium habita. Item amore Dei reliquit ecclesie parrochiali Sancti Cipriani ducatos duos similes, deservientes pro cera ad servitium et utilitatem ipsius ecclesie.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz