BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 213 quinta marcii 1568 per acta domini Iacobi Azzoni; viso pariter instrumento venditionis quingentorum pecudum albarum per predictos dominos Nicolaum Iacobum et Lelium, facte Iohanniantonio Petto Pompilio Simoni Iohanni !ulia– no et Gratiano Bartholomei de Villa Fratta pro predo florenorum mille monete Marchie, rogato per dictum set Iacobum Azzonem sub die XX mensis septem– bris 1570. Item viso alio instrumento societatis inite inter predictos filios et heredes <lieti quondam Laurencii ex una, et Gregorium Agneli et Agnelum eius filium sub die 5 marcii anni 1568, rogato per eundem set Iacobum Azzonem. Visa etiam fides facta sub die octava aprilis 1570 per predictum Iacobum Azzonem, in quo asseruit se dedisse predictis filiis et heredibus quondam Laurencii que– dam instrumenta censuum et societatum in publicam formam et fatetur habere in suis prothocollis alia instrumenta eiusdem tenoris et forme. Et audito orete– nus domino Nicolao, fratte <lieti reverendi fratris Arcangeli super venditione grani ad tempus, qui dixit secundum eius conscientiam quod numquam fuit venditus granus ad tempus plusquam vendidissent in contanti. Et visis tandem omnibus aliis videndis [f. 277r] ac mature consideratis considerandis, Christi nomine invocato, pro tribunale sedentes et solum Deum pre oculis habentes, per hanc nostram declarationem dicimus, sententiamus, pronunciamus et declaramus omnes predictos contractus esse legitimos et bene et legaliter factos, et nullam sapere usurariam pravitatem, et consequenter ad fructuum hucusque inde perceptorum restitutionem eosdem heredes non teneri nec obligatos esse declaramus et ita dicimus, sententiamus, declaramus et diffi– nimus omni meliori modo; que sententia taliter erat subscripta, videlicet: Ita pronunciavi ego Iohannes Antonius Lazzarus episcopus Amerinus supradictus. Lata, data, subscripta et sententialiter promulgata fuit supradicta sententia per reverenclissimum pattern dominum Iohannem Antonium Lazzarum pre– dictum, sub mei Antonii rogitu sub anno Domini 1584, indictione XII, die vero 30 ianuarii, presentibus in Palatio episcopali Amerino reverendis dominis San– toro Sandro canonico ecclesie Amerine et Iohanne Baptista Sorgis de Bassa– nello Hortane diocesis incola Amerino testibus, ad predicta habitis, vocatis spe– cialiter et rogatis. 8 Amelia, 25 settembre 1576. - Testamento del novizio cappuccino Giulio da Monte– reale, al secolo Andrea &fini. Notaio: Antonio Taschi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz