BCCCAP00000000000000000000869
TESTA.MENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 211 per consequens fructus inde decursi et per eos recepti sint indebite ac iniuste percepti vel ne, idque reverendissimo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro, moderno episcopo Amerino facultatem, auctoritatem et omnimodam potesta– tem declarandi, accomodandi, decidendi, terminandi, sententiandi et iudicandi dederit atque concesserit, et alias prout in eisdem testamenti et codicilli instru– mentis per me notarium sub dictis respective diebus rogatis, ad que pro rei ve– ritate relationem habeatur. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, indictione XII, die vero [f. 275v] trigesima mensis ianuarii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et ·domini nostri do– mini Gregorii divina providentia pape XIII anno eius XII, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et rogatorum presen– tia, presens et personaliter constitutus reverendissimus pater dominus Iohannes Antonius Lazzarus Durantinus, iuris utriusque doctor, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopus Amerinus, qui facta sibi per dictos heredes, ut dixit, instantia ut supra, volens iuxta supra sibi traditam facultatem et auctoritatem satisfacere eque debite exequutioni demandare, in hunc qui sequitur modum dixit, declara– vit, decisit, iudicavit ac sententiam tulit et promulgavit. [in marg.: Sententia]. In nomine Domini. Amen. Nos Iohannes Antonius Lazzarus Durantinus, iuris utriusque doctor, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopus Amerinus, habens notitiam de facultate et auctoritate nobis data et attributa per reverendum patrem fratrem Arcangelum de Vissio, Ordinis capuccinorum sancti Francisci, tunc novitium in monasterio et conventu Sancti Iacobi de Ameria, in seculo nominatum Iacobum, filium le– gitimum et naturalem bone memorie Laurentii de Augustinis de Vissio, in eius ultimis testamento et codicillo, in quibus pro exoneratione conscientie eius ma– tris et fratrum, ac etiam sue, mandavit eius heredibus ac successoribus ut infra certum ordinatum terminum deberent, acceptis copiis omnium instrumentorum tam censuum quam aliorum contractuum cum communitate Vissii et aliis cele– bratorum, ac etiam super arte lane, nec non copiis dicti sui testamenti, con– suluisse aliquem doctum theologum seu canonistam super dictis contractibus; et quateims reperiretur consilio et iudicio ipsorum dictos contractus aliquo modo claudicare et usurariam pravitatem sapere, mandavit eisdem eius heredibus pro exhoneratione sue conscientie, ut deberent restituisse omne id et totum quod vigore dictorum contractuum indebite et iniuste ab eis perceptum fuerit, modo et forma ut in dieta testamento.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz