BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 207 et interpretati nisi dictus reverendissimus pater dominus Iohannes Antonius episcopus Amerinus, qui de intentione ipsius testatoris est plene informatus et instructus. Et hanc idem testator dixit esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ul– time voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum, donationem et ultimam voluntatem a se hactenus conditam et per quemcumque notarium rogatam, et hoc voluit ceteris prevalere. Super quibus omnibus et singulis praedictis petiit per me notarium infra– scriptum unum vel plura publica instrumentum et instrumenta fieri atque confi– ci. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, sito in contrada Collis iuxta bona <lieti episcopatus, viam publicam et cathedralem ecclesiam Amerinam, mediante platea et via publica vel si qui etc., presentibus ibidem reverendo do– mino Bernardino Geraldina archidiacono, reverendo domino Sanctoro Sandro, reverendo domino Ridolfo Guarnolfino, reverendo domino Francisco Ventu– re]lo, canonicis diete ecclesie Amerine; domino Bernardino Corrado, et excel– lentissimis iuris utriusque doctoribus dominis Marco Vectio et Ascanio Cle– mentino civibus Amerinis testibus, ad premissa habitis, vocatis specialiter atque rogatis. 6 Amelia, 29 marzo 1574. - Codidllo 21 testamento del novizio cappuccino Arcangelo da Visso. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia, vol. 286, f. 52r-53v. [in marg.: Fratris Arcangeli olim vocati Iacobi de Augustinis, Codicillum]. Eisdem anno, indictione et pontificatu, die vero vigesima nona mensis martii, in mei etc. personaliter constitutus frater Arcangelus de Vissio, novitius in monasterio Sancti Iacobi fratrum capuccinorum de Ameria, Ordinis sancti Frandsci, in seculo vocatus Iacobus, filius legitimus et naturalis bone memorie Laurentii de Augustinis de Vissio, qui cum de suis bonis, ut asserit, disposuerit prout et quemadmodum in eius ultimo testamento per me notarium sub die vi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz