BCCCAP00000000000000000000869
206 VINCENZO CRISCUOLO Et post diete domine Lucretie eius matris obitum, substituit ei omnes su– pradictos eius fratres pro equali portione. Et in eventum quod unus vel duo eo– rum decedant sine filiis legitimis et naturalibus, tunc premorienti vel premo– rientibus substituit superviventem vel superviventes. Et in eventum quod dicti eius heredes omnia supradicta non adimple– verint, scilicet non miserint omnes prenominatos contractus ad consilium sa– pientium ut supra, a testatore ordinatum fuit, et iuxta dictorum peritorum iudi– cium et consilium temporibus statutis temporibus erit satisfaciendum non satis– fecerint, ac legata supradicta non solverint modo, forma, conditione et tempore predictis, tunc voluit idem testator et expresse ordinavit quod dicci. eius heredes sint et intelligantur privati dieta eius hereditate et portione eum ex hereditate patema tangente, et nullo pacto aliquam partem, etiam minimam, ex illa conse– qui possint. Sed voluit, mandavit et ordinavit idem testator, quod ex eadem hereditate et portione eum tangente per infrascriptos exequutare, solutis tamen legatis per eum supra factis debitis temporibus ut supra in eis, erigatur Mons Pietatis in terra Vissii arbitrio et iudicio reverendissimi domini episcopi Spoletani et domi– ni Iohannis Antonii Nicole alias Strascina et domini Iulii Cuche, quos omnes exequutores presentis eius testamenti nominavit, declaravit, elegit et deputavit, quibus dedit plenam potestatem, facultatem et omnimodam auctoritatem pre– sentem eius voluntatem in presenti testamento exequendi, et in iudicio et extra et coram quocumque iudice petendi partem et portionem eumdem testatorem ex paterna hereditate et alias [f. SOr] quomodocumque tangentem, in eventum in quem dicci eius heredes contenta in presenti testamento temporibus per eum supra statutis non adimpleverint. Ex quibus bonis et hereditate dicci exequuto– res debeant erigere dictum Montem Pietatis cum capitulis et statutis eis benevi– sis. Et insuper idem testator, in eventum in quem alique difficultates et dubia nascerentur circa contractus supradictos, in quibus idem testator habet scrupulum conscientie, videlicet quomodo sint producendi coram theologo et canonista et an dicci heredes in aliquo defecerint et supradictam eius voluntatem non adimpleverint, dedit et concessit plenam potestatem et auctoritatem reve– rendissimo patri domino Iohanni Antonio Lazzaro de terra Durantis, iuris u– triusque doctori et Apostolice Sedis grati.a episcopo Amerino, ea et eas decla– randi, accomodandi, terminandi et decidendi. Cuius declarationi, terminationi et decisioni dictus testator mandavit stari in omnibus et per omnia, et quod ab eis– dem aliquo modo non reclamati et recedi per aliquam sub quovis pretextu et colore non possit, et quod nemo possit predicta dubia et difficultates declarare
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz