BCCCAP00000000000000000000869
204 VINCENZO CRISCUOLO Item amore Dei reliquit filie Borgantine ser Bartholomei alias Chiavone de Villa Sancti Antonii, genite ex prima uxore, florenos centum pro dote, ei per infrascriptos eius heredes solvendos quandocumque nuptui tradetur et ad do– mum viri ducetur, ita tamen quo dicci eius heredes non possint cogi ad solven– dum nisi elapsis duobus annis a die professionis dicci testatoris, etiam quando maritetur ante. Et in eventu quod ipsa decederet antequam maritetur vel sine filiis legitimis et naturalibus, presens legatum sit penitus extinctum et nullius sit roboris vel momenti, et revertatur ad infrascriptos eius heredes respective. Item reliquit filio dicci Borgantini florenos sexaginta, qui dari debeant per dictos heredes ad censuro, et ipse filius habere debeat fructus dicci census; et si decederet sine filiis legitimis et naturalibus, dictum legatum revertatur ad dictos eius heredes. Item reliquit filie Iohannis Andree alias il Reazzo pro dote florenos cen– tum, ei solvendos cum pactis et conditionibus ut supra in legato facto filie Bor– gantini; et si decederet sine filiis, voluit reverti ad dictos ipsius testatoris here– des. Item reliquit filiabus Cechi de Capuccino pro dori.bus florenos tricentos, eis solvendos ut supra, ita tamen quod dicti eius heredes non possint cogi ad solvendum nisi elapsis duobus annis a die professionis dicci testatoris, etiam quando maritentur ante. Et in eventum quod ipsae decederent antequam mari– tentur vel sine filiis legitimis et naturalibus, presens legatum sit penitus extinc– tum et nullius sit roboris vel momenti, et revertatur [f. 49r] ad infrascriptos eius heredes respective. Item reliquit filiabus non nuptis domine Olimpie Petri Gregorii pro earum dotibus florenos centum quinquaginta, eis solvendos cum conditionibus et pac– tis ut supra, in aliis similibus legatis specificatis et factis. Item reliquit filie Andree ser Ancilaci, scilicet illi que est monacha, florenos sexaginta, solvendos monasterio elapsis duobus annis computandis ut supra a die professionis ipsius testatoris, pro residuo et supplemento dotis per domi– nam Sileam eius matrem eidem monasterio promisse et adhuc non solute, cum conditione quod dictum monasterium et moniales dictum supplementum et re– siduum amplius a dieta eius matre petere non possint pro dieta quantitate et summa florenorum sexaginta, immo tempore solutionis teneatur eam quietare ,in forma pro eadem quantitate. Item reliquit Antonio Francisco Grimano alias Fortino florenos centum quinquaginta, ei solvendos elapso anno cum dimidio computando a die profes– sionis dicci testatoris, cum pacto quod ipse Antonius Franciscus ex illis faciat capitale super aliqua arte et exercitio; et in eventum in quem ipse decedat sine
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz