BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 203 heredes suppleant solvendo dieta legata unicuique pro rata usque ad dictam summam duorum millium scutorum et non ultra, comprehensis tamen dictis quatuor legatis in favorem Iohannis Antonii alias Strascina, domine Lucretie e– ius matris, et filiarum Iohannis Francisci Barloccii, et filiarum Cechi de Cappuc– cinis, que voluit integra solvantur ut supra. Et si dicci heredes tenerentur restituere, iudicio dictorum peritorum, sum– mam que trascenderet portionem et pattern eumdem testatorem ex hereditate paterna tangentem, tunc mandavit, precepit et declaravit quod in primis et ante omnia ex dieta eius portione dicci eius heredes exgravare et exonerare debeant conscientiam ipsius testatoris, solvendo et restituendo quibus de iure venerit restituendam portionem et partem eum tangentem; et successive, si quid supe– rerit ex dieta eius portione, postea exgravetur et exoneretur conscientiam matris et fratrum. Item etiam declaravit, quod quatenus esse facienda dieta restitutio in totum sive in partem, quod debeat fieri modo infrascripto. Item, quod dicci eius heredes teneantur restituere quolibet anno florenos ducentos tantum dividendos pro rata inter omnes quibus est facienda dieta re– stitutio, incipiendo de anno 1576 de mense mail usque ad integram satisfactio– nem. Item amore Dei reliquit ecclesie Sancte Marie de Macereta de Vissio flore– nos triginta pro picturis et aliis ornamentis altaris maioris. Item amore Dei reliquit ecclesie Sancte Crucis de Vissio florenos decem pro tot paramentis. Item reliquit amore Dei ecclesie Conceptionis de Vissio florenos decem pro una cona altaris navi. Item reliquit amore Dei monasterio et monialibus Sancte Clare de Vissio florenos quinquaginta, eisdem solvendos elapsis duobus annis. Item .reliquit Iohanni Antonio Nicole de Vissio [f. 48v] alias Strascina flo– renos centum quinquaginta, per ipsum expendendos in fabrica conventus et monasterii fratrum Sancti Hieronimi capuccinorum de Vissio vel in aliis rebus eidem Iohanni Antonio benevisis, ei solvendos statim elapso anno per eosdem heredes; et in eventum quod idem Iohannes Antonius interim decederet, tunc idem testator gravavit dictos eius heredes, ut debeant dieta anno elapso expen– dere dictam summam florenorum centum quinquaginta ad beneplacitum reve– rendi guardiani dicci conventus, sub pena dupli et aliis infrascriptis penis. Item iure legati et pro dotibus reliquit domine Altevenute et domine Vin– centie, eiusdem testatoris sororibus, scuta centum monete pro qualibet eis sol– venda quandocumque contigerit eas nuptui tradi vel religionem ingredi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz