BCCCAP00000000000000000000869

202 VINCENZO CRISCUOLO dem heredibus, ut consulant peritos super dictis venditionibus ut supra; et in eventum quod diete venditiones sapiant naturam usurarie pravitatis, debeant restituisse modo et forma infrascriptis et sub infrascriptis penis. Item, quia etiam annis retroactis dicti eius fratres emerunt quamdam mas– saritiam pecudum pro precio fl.orenorum octingentorum vel.alio veriori precio in contanti, et postea incontinenti eamdem massaritiam revendiderunt Ioanni Antonio de Pepe de Vallestricta ad tempus pro precio mille florenorum, et idem testator timet et similiter subitat ne huiusmodi contractus sit feneratitius et illicitus, ideo ut supra mandavit et precepit eisdem eius heredibus ut etiam super hoc consulant peritos ut supra; et in eventum quod dieta venditio ad tempus facta sapiat usurariam pravitatem, debeant pro exoneratione eius conscientie et matris et fratrum ac pro amore Dei restituere eidem Iohanni Antonio illud plus quod ipsi ab eo perceperunt ultra precium per eos erogatum in emptione diete massaritie. Item, quia etiam dicci eius fratres seu dominus Ascanius Roscius tutor et curator emerunt quamdam possessionem a Iohanne Maria de Cingulo vel aliter in pignus acceperunt, et testator etiam dubitat ut huiusmodi contractus sit illli– citus et sapiat naturam usurarie pravitatis, ideo mandavit et precepit eisdem suis heredibus ut consulant ut supra peritos; et in eventum quod dieta possessio fue– rit empta pro minori precio, debeant supplere vel alio modo dictum Iohannem Mariam concordare, similiter iudicio dictorum peritorum. Item dictus testator declaravit, quod in eventum in quem omnes dicci contractus et venditiones essent et iudicarentur a peritis illiciti, et dicci eius he– redes iudicio dictorum peritorum tenerentur restituere ultra summam duorum millium scutorum, tunc voluit quod omnia infrascripta legata sint nulla, invalida et irrita ac pro non scriptis habeantur, preterquam legatum factum domino Io– hanni Antonio alias Strascina pro fabrica conventus capuccinorum, et illud factum domine Lucretie eius matti in favorem Abundantie, et aliud factum fi– liabus Iohannis Francisci [f. 48r] Barloccii, que etiam quod summa restituenda excederet summam duorum millium scutorum voluit et mandavit destinatis temporibus predictis salvi. Et similiter mandavit dictis heredibus, non obstante quod dieta summa re– stituenda excederet dictam summam duorum millium scutorum, debeant solve– re florenos centum quinquaginta filiabus Cechi de Capuccinis ex tricentis eis– dem legatis prout infra, ad hoc ut possint emere unam domum. Si vero unum tantum vel duo aut plures iudicarentur illiciti, ceteri vero li– citi, et dicci eius heredes tenerentur restituere summam que non ascenderet ad dictam quantitatem scutorum duorum millium, tunc et eo casu voluit quod dicci

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz