BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 201 lens suam emictere professionem iuxta stilum, ritum, consuetudinem et ordi– nem p.redicte regule et de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicìtur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam, quandocumque de eius corpore migrati contigerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter ac devote commendavit. Item, quia dictus quondam dominus Laurentius, eiusdem testatoris pater, post eius obitum, reliquit in eius hereditate notabilem pecuniarum summam et quantitatem, quorum partem honesta mulier domina Lucretia Roscia et domini Nicolaus, Federicus et Lelius de Augustinis, eiusdem testatoris mater et fratres respective et seu eorum curatores erogaverunt in emptione diversorum cen– suum, et partem dederunt et tradiderunt diversis mercatoribus de Vissio super arte lane, necnon magnifice communitati Vissii super montibus eiusdem com– munitatis et forsan allis personis; et idem testator timet et valde dubitat, ne contractus emptionis dictorum censuum, ac etiam alii de et super arte lane et cum dieta communitate et aliis celebrati sapiant usurariam pravitatem, et per consequens fructus predictos eius fratres, vigore dictorum contractuum, habiti et recepti, sint per eos indebite et iniuste percepti, idcirco idem testator, volens exonerare et purgare eius et dictorum fratrum et matris conscientiam, mandavit et stricte precepit infrascriptis eius heredibus, ut infra octo menses a die profes– sionis eiusdem testatoris vel a die habite copie presentis testamenti computan– dos, debeant sub infrascriptis penis, acceptis copiis omnium instrumentorum tam censuum quam aliorum super arte lane ac cum communitate et aliis cele– bratorum, necnon copiam presentis sui testamenti, consuluisse aliquem doctum theologum ac etiam doctum canonistam per reverendissimum dominum epi– scopum Spoletanum eligendum super dictis contractibus. Et quatenus invenia– tur, consilio et iuditio ipsorum, dictos contractus claudicare et usurariam pravi– tatem sapere, pro exoneratione [f. 47v] conscientie ipsius testatoris ac eius ma– tris et fratrum, cum scriptum sit quod nihil prodest homini si universum mun– dum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur, debeant restituisse omne id et totum quod vigore dictorum contractuum indebite et iniuste ab eis percep– tum fuerit, modo et forma infrascriptis et sub infrascriptis penis. Item similiter, quia dicti eius fratres aliquando vendiderunt granum ad tempus, et idem testator timet et dubitat, ne plus illud vendiderint ad tempus quam communi extimatione tunc valeret, idcirco etiam mandavit et precepit eis-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz