BCCCAP00000000000000000000869
198 V1NCENZO CRISCUOLO hannem et Herculem eius fratres consanguineos, et dictum Paulum eius fratrem utrinque coniuntum, modo et forma infrascriptis. Item instituit dictam dominam Mariam eius matrem, vita durante et vitam vidualem et honestam tenente, usufructuariam omnium dictorum suorum bo– norum tantum et non alias, aliter nec allo modo; et quod ipsa in, de et super dieta usufructu molestati, inquietati aut perturbati a dictis [f. 45v] eius fratribus heredibus sub aliquo quesito colore minime possit, quinimmo ipsa sit domina absoluta dicci usufructus, nec possit aliquo pacto cogi ad reddendam rationem alicui de fructibus per eam quomodolibet perceptis. Et ulterius idem testator voluit quod ipsa mater possit in casu necessitatis, ex causa infirmitatis tantum et non alias, vendere et pignori tradere tertiam pattern dictorum suorum bonorum et hereditatis, vocatis tamen ad huiusmodi venditionem et pignori dationem dictis eius heredibus. Prohibens insuper idem testator diete eius matti express'e, ut non possit detrahere aliquam portionem aut pattern sub quovis quesito colore vel causa ex dieta eius hereditate, sed sit contenta de usufructu supradicto tantum, et post eiusdem sue matris obitum, idem testator voluit quod ei succedant in proprie– tate et pleno usufructu dominus Iohannes et dominus Hercules eius fratres consanguinei pro medietate tantum totius diete hereditatis pro equali portione, et pro alla medietate succedat dominus Paulus eius frater utrinque coniunctus simili modo in proprietate et usufructu totius eius hereditatis et bonorum. Et in eventum in quem unus eorum vel duo decederent sine filiis legitimis et naturalibus, tunc superstes vel superstites pro morienti vel pro morientibus succedat vel succedant pro equali portione. Et pro bono pacis et concordie, ne ullo umquam tempore in, de et super dieta eius hereditate et bonis aliqua lis, discordia vel controversia oriatur inter dictos eius fratres et matrem, idem testator eosdem instantissime hortatur, per viscera Domini Nostri Iesù Christi et per eius piissimam misericordiam ac sanctissimam passionem, ut in communione permanere et stare non possint ex aliqua urgenti causa, tunc eis expresse precepit et mandavit ut in divisione inter eos facienda vel in consignatione dicci usufructus non possint nec aliquo pacto debeant litigare, nec se invicem convenire coram aliquo iudice, sed debeant sub infrascriptis penis, in eventum quod inter eos concorditer dividere vel dictum usumfructum consignare non possent, eligere de communi consensu et con– cordia duos probos viros, amicos vel consaguineos vel affines in Urbe pro ra– tione fundaci et in terra [f. 46r] Vissii pro bonis ibidem existentes, quibus dare debeant omnimodam et plenam potestatem et facultatem calculandi, extimandi, terminandi, dividendi et consignandi respective; qui, postea diligenter visis ac
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz