BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 197 tunica et aliis rebus sibi necessariis et benevisis post ipsius testatoris professio– nem, ad ipsius Iohannis Antonie libitum, per infrascriptos heredes solvendos. Item similiter iure legati reliquit domine Catherine et domine Iulie eius so– roribus utrinque coniunctis pro earum dotibus, quandocumque contigerit eas nuptui tradì vel aliquam religionem ingredi, quartam partem totius eius heredi– tatis inter eas dividendam equaliter; et in eventum in quem una earum vel ambe moriantur antequam nuptui tradantur vel sine filiis legitimis et naturalibus, tunc quoad usumfructum succedere voluit dominam Mariam Servidei, ipsius testato– ris [f. 45r] matrem, et in proprietate dominum Paulum, dominum Iohannem et dominum Herculem eius fratres, eo modo et pro ea portione quibus instituti erunt heredes prout infra per eumdem testatorem. Item idem testator mandavit et precepit dictis eius heredibus ut debeant infra quatuor annos solvisse cum effectu omnia relicta et pia legata facta per e– ius patrem et adhuc non soluta sub infrascriptis penis. Item mandavit eiusdem heredibus quod, in eventum in quem quondam dominus Iulius Cesar, pater <lieti testatoris, dum in humanis erat et post eius mortem <lieti sui fratres fecissent aliquem contractum, qui saperet naturam usu– rarie pravitatis, tunc et eo casu dictus testator mandavit infrascriptis eius here– dibus, pro exoneratione conscientiae tam <lieti sui patris quam sui ipsius et fra– trum, debeant consuluisse intra duos annos aliquem theologum per reverendis– simum episcopum Spoletanum eligendum, et quatenus inveniatur eiusdem pe– riti consilio dictos contractus esse illicitos, dicci sui heredes debeant restituisse de bonis ipsius testatoris, post tamen mortem matris et non ante, omne id et totum quod vigore dictorum contractuum ab eis indebite perceptum fuerit, pro rata tamen eundem testatorem tangente. Et si huiusmodi restitutio facienda ex– cederet summam ducentorum florenorum, tunc idem testator voluit et manda– vit quod supradicta legata omnia sint irrita et invalida ac nullius roboris et mo– menti, preterquam legatum factum dictis Catherine et Iulie eius sororibus, quod intendit quod omnino eis solvatur, etiam quando restitutio facienda excederet dictam summam ducentorum florenorum; sed si restitutio predicta non excede– ret dictam summam ducentorum florenorum, tunc voluit quod in primis et ante omnia, solutis male perceptis, <lieti eius heredes supplere debeant omnia legata predicta, solvendo cuilibet pro rata usque ad summam dictorum ducentorum florenorum et non ultra. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et imobilibus ac se moventi– bus, iuribus et actionibus nominibus debitorum presentibus et futuris ubicum– que existentium, suos heredes universales instituit, fecit et esse voluit ac ore proprio nominavit dictam dominam Mariam Servidei eius matrem et dictos Io-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz