BCCCAP00000000000000000000869
196 VINCENZO CRISCUOLO emenda una domo sive aliis bonis et rebus necessariis sibi domine Htpolite be– nevisis. Item amore Dei reliquit domine Mire Costacire de eodem loco florenos decem similes pro una veste, ei per eosdem heredes solvendos elapso anno ut supra a die supradicte professionis computando. Item amore Dei reliquit domine Felici, filie domine Bastiane Servidei de Vissio, florenos triginta similes per eosdem heredes ei solvendos quandocum– que contigerit eam nuptui tradi et postquam ad domum viri ducta fuerit [f. 44v], ita tamen quod dicci eius heredes non possint cogi ad solvendum nisi elapsis duobus annis a die professionis ipsius testatoris, etiam quod dieta domina Fefu: maritetur ante; et in eventum in quem ipsa decederet sine filiis legitimis et natu– ralibus vel antequam nuptui tradatur, tunc presens legatum sit penitus extinc– tum, idque reverti voluit ad ipsius testatoris heredes. Item reliquit ecclesie Beate Marie de Macereta, vulgo dieta la Madonna de Macereta de Visso, florenos similes vigintiquinque pro picturis et aliis ornamentis unius cappelle, solvendos per infrascriptos eius heredes statim elapsis tribus an– nis ut supra a die diete sue professionis computandis. Item iure legati reliquit societari Conceptionis florenos quindecim similes I et similiter solvendos per dictos eius heredes elapsis tribus annis ut supra com- putandis. Item iure legati reliquit societari Corporis Domini in eadem terra Vissii exi– stenti florenos decem similes, eidem solvendos ut supra, elapsis tribus annis a die diete professionis computandis. Item reliquit amore Dei florenos quinque similes Salvatori Gentilis Petri Rosi pro vestitu, ei solvendos infra sex menses ut supra a dieta die sue profes– sionis computandis. Item reliquit cappelle que domini de Rosatis et domini de Augustinis ha– bent in ecclesia Sancti Augustini in communi florenos decem pro uno para– mento vel aliis rebus ad cultum divinum necessariis, arbitrio infrascriptorum suorum heredum faciendum, solvendum elapsis duobus annis a die professionis ipsius testatoris ut supra computandis. Item gravavit infrascriptos eius heredes quod infra annum ut supra com– putandum debeant expendisse et erogasse cum effectu florenos viginti quinque in tot paramentis ad usum altaris et cultus divini vel in aliis rebus sibi benevisis pro ecclesia fratrum sancti Francisci capuccinorum de Vissio. Item amore Dei et iure legati reliquit Iohanni Antonie, monache in mona– sterio Sancti Iacobi de Vissio eius sorori, florenos quindecim similes pro una
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz