BCCCAP00000000000000000000869
194 VINCENZO CRISCUOLO cere et fecit infrascriptum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur si.ne scriptis, in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima et dignior et preciosior corpore, illam primitus et ante om– nia commendavit omnipotenti Dea eiusque gloriose Virgini Marie ac toti Curie celestis paradisi. Et reliquit pro iudicio generali sollos [sic] quinque de moneta Cortonensi. Item pro incertis et male ablatis sollos quinque similes. Item reliquit cuilibet sancte matti ecclesie civitatis Narnie, videlicet Sancta Iuvenali, Sancte Marie Maiori, Sancta Francisco et Sancta Augustina, sollos quinque de moneta Cortonensi pro earum qualibet. Item reliquit domine Sancte, filie Lactantii Britii de Castro Plebis unum mantum saggie, unam vestem simplicem fratesche [sic]. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et inmobilibus etc., iuribus et acti.onibus, insti.tuit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit suum univer[f. 254r]salem heredem Gasparem, filium Mariani Parracciani de Castro Plebis, eius dilectum fratrem. Et hoc esse voluit suum ultimum testamentum suamque ulti– mam voluntatem, quod et que valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum vel donationis cause mortis aut quo– cumque alio meliori modo quo melius de iure valere potest. Cassans, irritans et annullans etc. omne aliud testamentum et ultimam voluntatem etc. hucusque factam per ipsum testatorem et hoc ceteris aliis prevalere voluit, rogans etc. Actum in conventu Sancte Crucis, Ordinis cappuccinorum, sito extra civi– tatem Narnie, presentibus ibidem Mario Hieremia, Ioannis Baptistae Petriioan– nis de Narnia, Iuvenale Marciantonii, Iustino Iliangeli, fratte Petto Francisci de Narnia, fratte Bartolomeo Petriioannis de Bettona, fratte Simone Tiberii de Be– roide etc., Galeotto Montis notario in testem, de Narnia testibus. 4 Amelia, 23 marzo 1574. - Testamento del novizio cappuccino Girolamo da Visso, al secolo Cinzio Rosati. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia, vol. 286, f. 43v-46v. [in mar;g.: Fratris Hieronimi alias vocati Cintii de Rosatis, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Quoniam emissio professionis, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci capuccinorum fieri solet, morti comparatur naturali, et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz