BCCCAP00000000000000000000863
576 VINCENZO CRISCUOLO rit, aliud esse assentiri obiecto assensu fidei, aliud eidem assentiri, cum certitudine fidei primo modo assentimur misteriis revelati per fidem theologalem, secundo modo assentimur conclusionibus theologicis, ad quas certitudo fidei iuxta propor– tionem derivatur, explicet ergo doctrinam, et in hoc et in eo quod asserit quod vo– luntas non eget concursu ullius causae extrinsecae etc., ne videatur denegare primae causae subordinationem. [6 n.º 42] De divisione fidei in communem, quae dirigir orationem medita– tivam et contemplativam infusam, et in nudam, quae unitivae infusae deservit, asserit: Mifiguro che questa divisione sia meramente inventitia et impropria, emolto confacevole alle dottrine delMolinos e seguaci. Videtur in censura excedere; una et eadem fides diversimode potest conside– rari et appellari, ac dividi secundum diversa munera, quae obit, ut communiter videlicet dirigit orationem aquisitam et ut regular infusam. Molinos autem alia via praeceps abiit, et ad fidem omnia reducendo et perdite asserendo huiusmodi actum non esse ah intellectu, et habitu elicitum, ut videre est proposit. 21, 22. [7 n.º 51] De oratione absolute accepta asserit: Trae seco tutte le altre virtú infuse. Limitatione indiget haec propositio, scilicet quod loquatur de oratione iusti et gratiam habentis. Peccator namque orationem potest elicere, et gratia et virtu– tibus infusi carere. [8 n.º eodem] De oratione absolute adducit authoritatem Divi Bonaventurae: Oratio nos separata brutis (vertit): togliendo l'uso delle attioni brutali. Impropria videtur versio, vel enim loquitur de operationibus sensitivis et in esse physico, et hae non tolluntur nisi a perfectissima saltim oratione unionis; vel de sensualibus, et in esse [[ 3lr] moris, et hoc non aufertur nisi per gratiam, cum peccator etiam possit orare, quod maxime urget in ablatione usus non inclinatio– nis, cum usus sensualitatum possit a ratione pure naturali aliquando amoveri. [9 n. 0 eodem] De conditione humana et corporea asserit: che ci mette in neces– sita di andar serpendo col corpo come tanti serpenti. Nimis hiperbolice; vere enim corporea et humana conditio nullam infert ne– cessitatem in moralibus, in phisicis autem numquam nomine serpentem vidimus, nisi per somnium, monstrum aut ludicrum. [1 O n. 0 53] De gratiis actualibus necessariis ad habitualis gratiae conserva– tionem et ad vincendum tentationes asserit: anzi né molte volte senza le quali non puo disporsi a ricevere la gratia santifi.cante.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz