BCCCAP00000000000000000000863
558 VINCENZO CRISCUOLO Indefinite: falsa doctrina. In lege quippe naturae maiores et saltim patres ha– buerunt fidem explicitam mediatoris, coeteri vero implicitam, ex quo absolute non caruerunt Christi praesentia. [49 n. 0 130) Circa meditationem litaniarum sanctorum asserit: Dopo fara passaggio all'immensa popolazione de martiri etc., tra li quali non trovara il coro de maritati, perché in cielo non ha chefare il matrimonio, cessando questo vincolo alla morte. Bensí vedra in capo a tutte le vergini e vedove la Maddalena, accio si veda qua!pregio sia quello della sua penitenza, che l'ha condotta a sí sublime stato. Quod coniugatorum chorus ex adducta ratione non reperiatur in coelis, non subsistir: non causam quippe pro causa adducit. Pides namque et spes in morte cessant, et fidelium chori invenientur. Vera ratio ea esse potest, quia cum chori alicuius dignitatis vel perfectionis statum praeseferant et coniugium de se hoc non afferat, sed alias possit aliis statibus aggregari unde peculiariter in patria distinctus non reperiatur, quod tamen quia undequaque firmum non apparet rationibus suam sententiam tueri desideratur. Quod autem diva Magdalena ponatur ante omnes virgines et viduas, falsum, si ordinem velit ibi servari, ac in militante et in li– taniis, ut non obscure indicar, observatur, ponitur namque post Sanctam Annam. Demum certum insana rheologia deber esse, quod virgines racione aureolae quos– cumque eisdem carentes praecellent, a quibus possunt tamen in gloria essentiali excedi, quae omnia, ut confusio viteretur, debebant aliqualiter indicari. [SO n. 0 131] De poenitentiis et carnis macerationibus asserit: Tutte [f 18r] queste opere essendo penali e sodisjattorie, servono direttamente per ottenere la remissione della colpa e della pena dovuta a'peccati. Haec doctrina nullatenus potest subsistere, si loquitur enim de facto et de operibus praecedentibus remissionem culpae, ac proinde collationem gratiae sanctificantis, sine cuius infusione ex Trident., sess. 6, can. 11 culpa non remit– titur. Cum autem certum sit gratiam non conferri nisi gratis ex eodem Trident., eadem sess., cap. 8, et hoc loquendo de merito condigni, non video quomodo pos– sit tute asseri, quod opera penalia obtineant culpae remissionem. Si autem velit intelligi author de merito congrui respectu aliquorum operum supernaturalium gratiam praecedentium, adhuc proceder contra communiorem et probabiliorem sententiam, quae denegar veram rationem meriti congrui his operibus, quae vide– licet fundet aliquam rationem concedi gratia omnino gratis, et solum rationem impetrationis eisdem operibus attribuit, prout videlicet fundantur in misericordia et liberalitate Dei. Verum quia author ex contestu potius loqui videtur de operibus
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz