BCCCAP00000000000000000000863

254 GILBERTUS TORNACENSIS 6. Primum est in Virgine meritum perfectionis, cum dicitur: que habitas in <h>ortis. 1. Secundum est beneplacitum sue miserationis, cum dicitur: amici; per eam enim cotidie flunt amici, qui prius erant inimici. s. Tertium est debitum sue veinerationis, cum dicitur: ascultant; ex speciali enim veneratione omnes debemus ad eam attendere. 9. Quartum est suffragium continue intercessionis, cum dicitur: Fac me audire. 10. Et rectus est ordo. Virgo enim beata habuit in se bonorum omnium spiritua– lium affluentiam; ex illa affluentia influxit in nos per redundantiam; et ex illa 10 redundantia debemus eidem ex!hibere reverentiam; et ex illa reverentia magis provocamur ad supplicandum, ut continue sentiamus vocis eius efficaciam. u. Propter meritum ergo sue perfectionis dicitur habitare in <h>ortis. <H>or– ti enim sunt clausi, plani, culti, spatiosi, fecundi, ameni, irrigui, significantes Virginem plenam gratia septiformi, que fuit clausa castitate, plena puritate, culta 15 asperitate, spatiosa carirate, fecunda bona actione, amena conremplatione, irrigua devotione. YSAIE LI, <3>: Ponet desertum eius delicias et solitudinem eius I quasi <h>ortum Domini. Sola enim et singularis Virgo dicitur "<h>ortus Domini", in quo I natus est Dominus I sine virili semine, sicut in <h>orto ad odorem mascule plante, quem ventus defert ad feminam plantam, femina impregnatur I sine zo corruptione, secundum PHILOSOPHUM et BASILIUM. 12. CANTICORUM <4, 12>: <H>ortus conclusus soror mea sponsa; <h>ortus conclusus, fans signatus. <H>ortus conclusus, quia virgo ante partum; et reperitur <h>ortus conclusus, quia virgo post partum. Fons signatus, quia nec in partu pudo– ris I signaculum est solutum, quasi diceret: Virgo concepit, virgo peperit, et post 25 virgo permansit. Et sic terra illa I inculta - id est Virgo incorrupta - Jacta est quasi <h>ortus volupltatis, EZECHIELIS <36, 35>. Bene <h>ortus voluptatis, quia anima 4 enim] eius R 8 Et] etc. L [ est] om. A B CR S T Y [ spiritualium] om. R 10 eidem] om. A ll supplicandum] supportandum L 12 habitare] que habitas L 13 significantes) figurantes C 14 gratia septiformi] transp. L culta asperitate] om. B S l 5 spatiosa caritate] om. B et add. in marg. [ fecunda] feconda B [ amena] bona add. S 17 enim] eiusR 19 quem] quamB [ defert) deffert C [ impregnatur) impinguacurS 20 ecBasilium] om. Y Basilium] Basilius R 21 Canticorum] om. R \ conclusus) ese add. L \ soror...22 conclusus 2 ] om. T \ hortus] om. B 18 sicut...20 Philosophum: Ps. ARISTOTELES SEU NICOLAUS DAMASCENUS, Deplantis, ( translacio Alfredi de Sareshel), lb. I, n. 6, in NICOLAUS DAMASCENUS, De plantis. Five translations, edited and introduced by H.]. Drossaart Lulofs and E.L.J. Poortman (Aristoteles semitico-latinus, 4), Amsterdam - Oxford New York 1989, 535: "In palmis... discerniturque mascula a femínea, quia prius pullulat foliaque eius parva sunt et per odorem ex quibusdam horum ve! omnibus. Contingetque forte quod ventus deferet odorem masculi ad feminam maturabunturque dactyli eius simulque cohaerebunt, quando folia masculi in illa fuerit apprehensa". 20 Basilium: Cf. BASILIUS MAGNUS, Homiliae IX in Hexaemeron, hom. 5, n. 7, PG 29, 111 (et apud Gilbertum infra, Sermo 11, n. 8). 24 Virgo... 25 permansit: AUGUSTINUS, Sermo 51, cap. 11, n. 28, Nuova Biblioteca Agostiniana 30/1, 28 (PL 38,343). B 108rb L299ra R96va S80vb T 244rb Y 117rb C 118va A92vb B 108va

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz