BCCCAP00000000000000000000862
TESTAMENTI E CODICIILI CAPPUCCINI NEL '500 313 proprio nominavit heredes universales dominos Cesarem et Constantinum, e– iusdem testoris gennanos fratres . Et hoc d.ixit esse et esse velie suum ultimum testamentum et ultimam voluntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti non valeret, valeat et valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valeat et valere voluit iure do– nationis causa mortis et quovis alios iure et titulo quo melius et validius de iure valere potuit et potest. Cassans, irritans et annullans omne aliud testamentum omnemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hactenus factum et factam, manu cuiuscumque alterius notarii, et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc. Actum Amerie, in domo solite habitationis ipsius reverendi domini vicarii, sita iuxta suos fines, presentibus ibidem Sautto quondam Tacci Bartoccioli, Po– limpio quondam Ioannis Petri Vannucci, Stephano quondam Nicolucci Tosini, Alexandro Persei Cocchieri, Tolomeo quondam Pauli Sansonett:i, Berardo quondam Nicole Mochetti et Felice quondam August:ini Cerasoli Amerinis te– stibus, ad premissa omnia et singula habitis, vocatis et ore proprio dicci testato– ris rogatis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz