BCCCAP00000000000000000000862
312 VINCENZO CRISCUOLO Cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci cappuccinorum fieri solet morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fratrum regula novitiis, qui sunt in dicto anno probationis, stricte precipiat et mandet quod, antequam ad actum diete emis– sionis professionis deveniat, ad tollendum omnes lites et controversias que de et super bonis inter propinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timentis, de bonis sòi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno etc., coram illustre et admodum reverendo domino Bernardino Geraldino, ecclesie Amerine archidiacono, iuris utriusque doctore, illustri et reverendissimi domini episcopi Amerini in spiritualibus et temporalibus vicario generali, meque etc., personaliter constitutus frater Herèulanus capuccinus Perusinus, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratturo ca– puccinorum extra civitatem Amerinam, in seculo cognominatus Angelus quon– dam Dainesii Fellini Perusini, qui volens suam emittere professionem, iuxta ri– turo, ordinem et consuetudinem diete regule et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu, infra– scrittum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scrip– tis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator, quandocumque de eius corpore migrati contingerit, omni– potenti Deo eiusque gloriosissime Virgini Marie ac serafico Francisco toiique celesti Curie humiliter comendavit. Item iure legati reliquit et legavit amo!e Dei et pro ipsius testatoris anima venerabili sorori Hieronime, eius germane sorori, moniali in monasterio Sancti Antonii de Padua in civitate Perusie, scutum unum cum dimidio quolibet anno donec vixerit, dandum et solvendum per infrascriptos eius heredes. Item simili [f. 209v] modo reliquit. et legavit honeste puelle domine Ful– gentie, alteri sorori germane ipsius testatoris, scutum unum cum dimidio quoli– bet anno, si aliquod tamen monasterium ingredi et habitum monacalem susci– pere voluerit, dandum et solvendum per infrascriptos heredes; et in eventum in quem habitum monacalem suscipere noluerit et nuptui tradatur, presens lega– tum sit nullum et invalidum. Item reliquit et legavit dictus testator honestam viduam dominam Cinthiam Taucciam Perusinam, relictam quondam Drinesii eius patris, eius di– lectam mattero, unam massariam et totum et integrum usurofructum et usu– fructuariam omnium suorum bonorum toto tempore sue vite. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris, ac iuribus et actionibus ubicumque existentibus, instituit, fecit et ore suo
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz