BCCCAP00000000000000000000862
TESTAMEN11 E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 309 potuit et potest. Cassans, irritans et annuUans omne aliud testamentum om– nemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis hacte– nus factum et factam, manu cuiuscumque alterius notarli; et hoc ceteris aliis prevalere voluit omni meliori modo etc. Super quibus etc. Actum Amerie et in domo supracticti reverendi domini vicarii, sita iuxta suos fines, presentibus ibidem domino Mathia Cirichello, domino Antonio Ge– raldino, domino Hieronimo Geraldino, Mario Pinacche, Felice Cerasolo, Fran– cisco Cocchierio Amerinis, et Honorio magnifici Victoris barbitonsore Tuderti– no incola Amerie testibus, ad premissa omnia et singula habitis, vocatis et ore proprio dicci testatoris rogatis et requisitis. 56 Amelia, 21 marzo 1598. - Testamento del novizio cappuccino Bernardino da Nor- cia, alsecolo Lorenzo di Piermaria. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 305, f. 48r. [in marg.: Testamentum fratris Bemardini cappuccini de Nursia]. Eisdem anno, inclictione et pontificatu quibus supra. Die vero vigesima prima mensis marcii, coram illustre et admodum reverèndo domino Bernardino Geraldino, utriusque iuris doctore, perillustris et reverendissimi domini episcopi Amerini vicario generale, meque etc., personaliter constitutus venerabilis frater Bernardinus de Nursia cappuccinus, Ordinis minorum sancti Francisci, in se– culo Laurentius quondam Piermarie de Nursia nuncupatus, qui ut asseruit [...] professioni per eum emittende in dieta religione cappuccinorum, que professio morti naturali equiparatur, et iuxta formam regule diete religionis debet testati et de bonis suis disponete. Et volens ut debet de bonis suis disponete, hoc presens nuncupativum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum in hunc qui se– quitur modum, videlicet: Et primo legavit et iure legati reliquit domine Bernardine quondam Pier– marie, eius sorori germane et uxori Antonii de eodem loco, unam vestem saggie fratesche valoris scutorum quinque vel circa, per infrascriptos eius fratres et he– redes conficiendum. Item iure legati et amore Dei reliquit conventui Beate Marie de Agnelis de Nursìa scuta duo, per eosdem suos heredes persolvenda.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz