BCCCAP00000000000000000000862

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 303 Actum Amerie, et in domo solite habitatioois ipsius reverendi domini vica– rii, sita iuxta suos fines, presentibus ibidem Francisco quondam Manoi Croculi, Iohanne Antonio quondam Stephaoi Alexii, Andrea Millesii de Millesiis, Iohan– ne Crisostemo Morello, Meneco quondam Bartocci, Francisco Sensillo et Io– hanne Baptista Appollonii de Quagliottis Amerinis testibus, ad predicta omnia et singula habitis, vocatis et ore proprio dicci testatoris rogatis. 53 Amelia, 23 dicembre 1596. - Primo testamenf.() del novizjo cappuccino Giovanni Francesco daAmelia, alsecolo Francesco Farisei/o. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 304, f. 120r-121t (di difficile lettura a causa dell'acidità dell'inchiostro che in piu punti ha completamente eroso il supporto cartaceo). [in marg.: Testamentum fratris Iohannis Francisci cappuccini de Ameria]. Eisdem anno, indictione et pontificatu quibus supra, die vero XXIII men– sis decembris. Coram illustre et admodum reverendo domino Bernardino Geraldino ar– chìdiacono Amerino, utriusque iuris doctore, perillustris et reverendissimi do– mini episcopi Amerini vicario generali, meque etc., personaliter constitutus re– verendus frater Iohannes Franciscus cappuccinus de Ameria, Ordinis minorum sancti Francisci, in seculo Franciscus alias Francischinus quondam Fabii Fari– selli de Ameria incole Florentie, qui cum ut asseritur proximus diei professionis faciende et emittende, favente Domino, per ipsum in dieta religione cappucci– norum, que quidem professio morti naturali equiparatur, et iuxta formam regule testari et de bonis suis ante [f. 120v) emissam et factam professionem dispone– re, volens propterea testati et de bonis suis disponere, hoc presens nuncupati– vum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum, quod iure testamenti etc. valere voluit et omni meliori modo. Et primo iure legati et amore Dei reliquit duabus puellis Perusinis, quorum nomina et cognomina idem testator ad presens dixit non recordari et per eum post factam professionem nominanda, scuta nonaginta de scutis centum nona– ginta vel circa, que dixit habere ad censum seu fructum in civitate Florentie, sci– licet cuilibet ipsarum puellarum scuta quatragintaquinque. Item mandavit et voluit per infrascriptos eius heredes, intra sex menses ab hodie, fieri unum pallium de moccaiali albo ecclesie Sancti Iacobi cappucci– norum extra civitatem Amerie et in territorio Amerino existenti; item duo co-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz