BCCCAP00000000000000000000862

214 VINCENZO CRJSCUOLO AST, Notarile Amelia, vol. 287, f. 85r-86r. [in marg.: Reverendi fratris Iulii de Monte Reali capuccini, Andree quon– dam Prosperi Rotini, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunct:is id visuris lecturis pariter et audituris pateat evidenter et sit notum quod, cum emissio professionis, ut as– seritur, que post annum probat:ionis per novit:ios framiro sanct:i Francisci ca– puccinotum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novit:iis disponete debeat. Hinc est quod anno a nati.vitate Domini nostri Iesu Christ:i millesimo quin– gentesimo septuagesimo sexto, indict:ione quarta, die vero vigesima quinta sep– tembris, pont:ificatus sanct:issimi in Christo patris et domini nostri domini Grego– rii divina providentia pape XIII anno eius quinto, in mei notarii publici testiu– mque infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et rogatorum presentia, pre– sens et personaliter constitutus reverendus frater Iulius de Monte Reali, Reatinae diocesis, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum ca– puccinorum de Ameria, in seculo vocatus Andreas quondam Prosperi Rofini de dicto Montereali, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, rituro, con– suetudinem et ordinem predicte regule et de eius bonis disponere, sanus Dei om– nipotent:is gratia mente, sensu, loquela, memoria, intellectu, visu et corpore, infra– scriptum suum nuncupat:ivum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scrip– tis, fa cere procuravit et f ecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore migrati cont:igerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque V.irgini Marie ac seraphico Francisco tot:ique celesti Curie humiliter et devote commendavit. Item, quia dictus frater Iulius in sua iuventute et dum in -seculo stetit aliqua inter eius negocia contra eius conscientiam egisse, dixit et propterea pro incertis et male ablatis et pro exoneratione conscientie sue, reliquit et mandavit per in– frascriptos eius heredes dari et effectualiter solvi pauperibus Christi aliisque personis, iuxta tamen libitum voluntat:is ipsorum supra et infrascriptorum here– dum, dari et effectualiter numerari ducatos quindecim de carlenis decem pro ducato (f. 85v], in pecunia numerata et non in aliis bonis, statim per ipsos here– des copia vel not:itia presentium habita. Item amore Dei reliquit ecclesie parrochiali Sancti Cipriani ducatos duos similes, deservientes pro cera ad servitium et utilitatem ipsius ecclesie.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz