BCCCAP00000000000000000000862

'TESTAMENTI E CODJCIILI CAPPUCCINI NEL '500 253 tradetur; reliquis vero septem puellis nominandis per reverendum dominum Vincencium Pacini de Fulgineo et dominos rectores Societacis Iesu tunc tempo– ris, et in defectu ipsius reverendi domini Vincentii, per ipsos dominos rectores tantum. Et moriente sive moriencibus isto interim ali.qua sive aliquibus earun– dem prenominatarum, ali.e ut supra eorum loco nominati debeant intra tenni– num unius mensis proxime futuri ab hodie inchoandi etc. Item florenos centum pro una qualibet ipsarum singulo anno et sic successive durantibus diccis octo anrus. In omnibus autem aliis ipsius testawris bonis mobilibus et immobilibus ac semovencibus, iuribus et accionibus presencibus et futuris, inscituit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit universalem heredem dominum Vitellescum, filium dicci quondam Nicole Vitelleschi de Fulgineo, ipsius te~tatoris germanum fratrem, cum onere quod <lieto usufructu domine Nicole Flavie eorundem ma– tris cessato, debite exequutioni demandare teneatur dieta legata octo puellarnrn tunc temporis ut supra nominatarum, modis et fonnis ut supra; et in eventurn quod solutioni huiusmodi legatorum piorum ut supra deficerent, ipsum dieta hereditate privavit, ac etiam ipso moriente sine filiis legitimis et naturali.bus, in dictis casibus et eorum quomodolibet in dieta hereditate substituit et loco sui posuit venerabile hospitale Sancti Iohannis civitatis Fulginatensis, cum onere satisfaciendi dieta legata pia florenorum octingentorum eisdem pupillis ut supra facta, quatenus tamen tunc temporis satisfacta ut supra non essent et non alias aliter nec allo modo. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, [f. 274v] quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscum– que ultime voluntatis, quo, qua et quibus magis de iure valere et tenere potest, cassans et annullans omne ali.ud testamentum et ultimam volunt:item a se hactenus conditam. Et hoc voluit ceteris prevalere, rogans me notarium etc., dans licentiam clausulas predictas extendendi etc. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, sito in contrada Collis, iuxta alia dicci episcopatus bona, viam publicam ve! si qui etc., presentibus ibidem re– verendis dominis Bernardino Varatio et Armadio Venturello clericis Amerinis, dominis Petrolaurentio, Sandro, domino Aurelio Boccarino ·civibus Amerinis, Francisco quondam Silverii Galidori, Iohanne quondam Sciamanne Amerinis et Stephano quondam Laurentii de comitato Fratuccie comitatus Amerie testibus, ad predicta habitis, vocacis specialiter atque rogacis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz