BCCCAP00000000000000000000862
260 VINCENZO CRISCUOLO AST, Notarile Amelia, vol. 291, f. 70v-71v. [in marg.: Fratris Iacobi cappuccini, in seculo nominati Christini quondam Agneli, de civitate Porcharie, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum insttumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, pateat evidenter et sit notum quod, curo emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios frattum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis, stricte precipiat et mandet quod, antequam ad actum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendas omnes lites et controversias, que de et super eorum bonis inter pro– pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesin10 quinto, indictione XIII, die vero vigesima septima mensis aprilis, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Sìxti divina providentia pape V, anno eius primo. Coram [f. 71r] reverendissimo pa– tte domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, moderno episcopo Amerino meque etc., personaliter constitutus frater Iacobus capuccinus Tertii [.ri~ Ordi– nis sancti Francisci, novitius in monasterio sancti Iacobi Capuccinorum predi– catorum, in seculo vocatus Christinus, filius quondam Agneli de ·Porcarie, Spo– letane diocesis, qui volens suam emictere professionem iuxta stilum et consue– tudincm ac ordinem diete regule de eius bonis disponere, sanus Dei omnipo– tentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere pro– curavit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore migraci contigerit, om– nipotenti Dea gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter ac devote commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit ecclesie Beatissime Virginis Marie de Oliva, extra et prope casttum predictum Porcarie, scuta quinque monete de iu– liis deccm pro scuto, pro fabrica ipsius ecclesie. Item iure legati et amore Dei reliquit scuta quinquaginta monete de iuliis decem pro scuto, pro maritanda pupilla bone conditionis et fame, ad electio– nem et nominationem infrascripte domine Euphemie, ipsius testatoris matris,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz