BCCCAP00000000000000000000862
264 VINCENZO CRISCUOLO pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo òctuagesimo septimo, indictione XV, die vero luo.e duodecima mensis octobris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri do– mini Sixti divina providentia pape V, anno eius tertio. Coram reverendissimo patre domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meique notarii et testium infra– scriptorum pre entia, presens et personaliter constitutus fràter Michelangelus cappuccinus, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi cappuccinorum de Ameria, Ordinis sancti Francisci, in seculo vocatus dominus Bernardinus Cattaneus Fulgibatensis, qui volens suam emittere professionem iuxta diete re– gule ordinem et 'de suis bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testa– mentum, quod 'de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia aniina est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, cl.ictus testator illam quandocumque de suo corpore migrati contigerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco humiliter ac devote commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit scuta centum monete per infrascrip– tum heredem s6lvi in termino decem annorum proxime futurorum ad hodie inchoando et ut sequitur finiendo, videlicet scuta decem anno quolibet hoc modo, videlicet scuta duo similia sorori Camille, ipsius testatoris germane soro– ri, [f. 98r) monia).i in monasterio dicto delk Matgarito!e civitatis Fulginatensis, que scuta duo similiter iure legati et amore Dei sibi sorori Camille reliquit; nec non simili modo amore Dei reliquit monasterio, abbatisse et monialibus Sancte Lu– cie, in eadem civitate Fulginatense, ex eisdem scuta decem alia scuta quatuor similiter. Item iure prelegati reliquit reliqua scuta quatuor similia societari et confra– tribus Sancti Martini Fulgitatensi pro dispensando inter pauperes Christi ino– piores, etiam non infirmos. Item iure legati reliquit et mandavit per infrascriptos heredes de infra– scripta hereditatè supradicte sorori Camille moniali satisfieri ratam et portionem ipsum testatorem tangentem legati florenorum centum, facci per dictum quon– dam dominum Nicolam, ipsius testatoris patrem in suo ultimo testamento. Item iure legati reliquit domino Iohanni Francisco Cataneo de Fulgineo, ipsius testatoris germano fratti, florenos ducentos currentes ad iulios quinque
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz