BCCCAP00000000000000000000862

272 VINCENZOCRISCUOLO cum dimidio in circa et alias pro tanto quanto est muro circumsectum cum do– mo, puteo, vitibus et diversis arboribus fructuum, situm in territorio Trevii in vocabulo La Madonna delle lagrime, iuxta bona monasterii et monialium Sancte Lucie, viam publicam, bona <lieti domini Hieronimi Cafarini, bona domini Alexandri Troscietti sui germani fratris, bona domine Bernardine Trosciette sue sororis germane, omnium de terra Trevii, vel si qui alii veriores confines antiqui vel moderni ac vocabula veriora. Item iure legati et amore Dei reliquit domine Agnele, uxori Francisci Se– cundi de Trevio, quoddam eius creditum undecim florenorum ad rationem iu– liorum quinque pro quolibet floreno, quod habere dixit ratione relicti facti a quadam domina Maria Felice in suo ultimo testamento, exigendorum ab ipsius domine Marie Felicis heredibus. In omnibus autem et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et immobi– li.bus, iuribus et actionibus presentibus et futuris ubicumque existentibus, insti– tuit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit ipsius testatoris universalem he– redem dominam Elisabettam de Agnelis Romanam, ipsius testatoris dilectam matrem, cum conditione et declaratione quod dieta eius mater in suis necessita– tibus et iuxta eius oportunitates de bonis mobilibus tantum disponere valeat, vendendo, alienando, pignorando ea ad sui libitum voluntatis. Qua domina Eli– sabetta eius matte moriente, cum filiis vel sine, substituit dominam Bernardi– nam, ipsius testatoris germanam sororem predictam, et ipsius domine Bernar– dine filios natos et nascituros post ipsam. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codi– cillorum; [f. 125r] et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscum– que ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem a se hactenus conditum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarium publi– cum infrascriptum ut de predictis unum vel plura publicum seu publica confice– rem instnunentum et instrumenta, dans licentiam clausulas preclictas extenden– di ad sensum sapientis. Actum Amerie, in edibus ipsius reverendi domini Bernarclini vicarii, sitis in contrada civitatis veteris, iuxta alla ipsius reverendi domini vicarii bona, bona monasterii fratrum conventualium sancti Francisci de Ameria, bona domini Nannis Geraldini de Ameria, viam publicam, vel si qui alii veriores confines antiqui vel moderni et vocabula veriora, presentibus ibidem magnifi– co Bernardino quondam Mathei Lancie Pisauriensi incola Amerino, Iohanne ftlio Sequenii Lelli, Marco quondam Mariani Senensis et Meneco quondam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz