BCCCAP00000000000000000000862

TESTAMENTI E CODICIILI CAPPUCCINI NEL '500 273 Bartoccii Amerinis sartoribus, ac Bartholomeo filio Hippoliti Cochiegis, Ber– nardino quondam Mariani Scogli et Alexandro quondam Petri Fonnerii cal– ceolariis Amerinis testibus, ad predicta habitis, vocatis specialiter atque roga– tis. 33 Amelia, 13 maggio 1589. - Primo testamento del novizio cappuccino Giuseppe da Amelia, alsecolo Girolamo De!fini. Notaio: Cornelio Geraldini. AST, NotarileAmelia 262, f. 57r-v. [in ma~.: Hieronimus Delfinus, Ioseph nunc nuncupatus, Testamentum]. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra. In mei etc. personaliter constitutus venerabilis frater Ioseph, in seculo Hieronimus quondam bone memorie domini Egidi Delfini filius legitimus et naturalis, nobi– lis A.merinus, certis mensibus proxime elapsis citra ingressus religionem capuc– cinorum summopere desiderans professionem iuxta formam regule emittere, sta,nte quod emissio professionis huiusmodi comparatur morti naturali, sanus gratia Dei mente, visu, corpore et intellectu, volens dum mens sana in corpore sano viget de rebus suis disponete, hoc presens nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui se– quitur modum et formam, videlicet: In primis, quoniam anima est nobilior corpore, animam suam omnipotenti Deo totique Curie celesti humiliter commendavit. Item fecit iudicium generale solitum et consuetum. Item iure legati reliquit scuta centum distribuenda ad arbitrium et volun– tatem reverendissimi domini episcopi A.merini et magnifici domini Ascanii Clementini de Ameria, informatorum de mente eiusdem dicti testatoris. Item iure legati similiter reliquit scuta ducenta monete distribuenda simili– ter ad arbitrium eiusdem reverendissimi domini episcopi solummodo, qui simi– liter habet intentionem ipsius testatoris, in termino unius anni. In omnibus autem suis bonis mobilibus et immobilibus, semoventibus, iu– ribus et actionibus quibuscumque, sibi_nunc et pro tempere competente et competituris, suam heredem universalem instituit, fecit et esse voluit ac ore proprio nominavit dominam Arfalicem Racanam, suam dilectam matrem, si vi– tam vidualem ducerit; cui decedenti seu ad secundas nuptias transeunti, in bonis omnibus suis hereditariis predictis integre substituit dominos Drusum [f. 57v] et

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz