BCCCAP00000000000000000000862

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 285 AST, Notarile Amelia 302, f. 273r-274v. [in marg.: Testamentum fratris Pauli de Burgo]. Eisdem anno, indictione et pontificatu quibus supra, die vero nona mensis ottobris. Coram illustri et reverendissimo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, utriusque iuris doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, iudice ordinario etc., meque etc., personaliter constitutus venerabilis frater Paulus de civitate Burgi Sancti Sepulcri, Ordinis minorum sancti Francisci cappuccinorum nuncupatorum novitius, in seculo Ancillagus quondam Pauli De Nardi de eadem civitate, qui de proximo ut asseritur in religione predicta professionem emittere et facete debet, que quidem professio morti naturali equiparatur, et iuxta formam regule Ordinis predicci qcisque ante emissam pro– fessionem testaci et de bonis suis disp,:mere etc., hoc presens nuncuparivum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum, quod iure testa– menti et omni alio meliori modo valere voluit. Et primo legavit et iure legati reliquit venerabili soro.ti Camille, eiusdem testatoris sorori, moniali in monasterio Sancte Clare de eadem dvitate Burgi, scuta quinquaginta monete Fiorentine ad rationem septem iuliorum pro quoli– bet scuto, solvenda per infrascriptum dominum heredem intra triennium, scili– cet tertiam [f. 273v] pattern pro quolibet anno; et elapso triennio predicto, vo– luit et mandavit per predictum heredem infrascriptum predicte sorori Camille dari et solvi singulis annis eius vita durante scuta duo similia, que pariter iure legati reliquit. Item iure similis legati reliquit venerabili sorori Scolastice, alteri eius so.tori, moniali in monasterio Sancte Margarite de eadem civitate, alia scuta quinqua– ginta similia per predictum dominum heredem infrascriptum modo predicto intra triennium persolvenda, et si.milia scuta duo singulis annis donec vixerit persolvi voluit et mandavit ac legavit modo et elapso triennio ut supra, hoc ta– men declarato et expresso quod, quanta mobilia dictis venerabilibus sororibus hactenus tradita et consignata per ipsum dominum testatorem, quam alias eius nomine et tradenda et consignanda in futurum, non sint comprehensa in pre– senti legato, necnon quod possint excomputari, sed intelligantur eisdem sorori– bus legatariis donata et remissa, prout ex nunc donavit. Item iure similis legati reliquit domino Dotto de Dottis, de eadem civitate Burgi, ipsius testatoris avunculo, scuta centum similia per predictum dominum heredem infrascriptum et intra terminwn triwn annorum modo supraditto per– solvenda.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz