BCCCAP00000000000000000000862
TESTAMEN'l1 E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 293 46 Amelia, 5 maggio 1595. - Testamento del novizio cappuccino Nicola da Montigna– no, alsecolo SimeoneAngelo. Notaio: Pietro Butlaschini. AST, Notarile Amelia 340, f. 186v-187v. Eisdem anno, indictione, die, mense et pontificatus quibus supra. Prater Nicolaus capuccinus de Montignano: testamentum. Cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci capuccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorundem fratrum regula novitiis, qui sunt in dicto anno probationis, stricte precipiat et mandet quod, ante quam ad actum diete emissionis deveniant, ad tollendum omnes lites et controversias, que de et super bonis eorum inter propinquos oriri possent, ad consilium ali– cuius probi et catholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis di– sponete debeant. Hinc est quod anno etc. coram reverendo patte domino Ascanio Clemen– tino, cive et canonico Amerino, iuris utriusque doctore, reverendissimi patris domini episcopi Amerini in spiritualibus et temporalibm~ vicario generali, meque etc. personaliter constitutus frater Nicolaus, capuccinus novitius [f. 187r] in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratturo capuccinorum de Ameria, in seculo vocatus Simeon Angelus quondam Iohannis Baptiste de ca– stro Montignani, Tudertine diocesis, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, rituro, consuetudinem et ordinem diete regule et de eius bonis di– sponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu, intellectu et corpore, et quia dum mens sana in corpore sano viget, salubrius di– sponitur, sciens nil certius morte et nil incertius hora mortis, hoc presens nun– cupativum testamentum facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator quandocumque de eius corpore migrari contigerit, omnipo– tenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac serafico Francisco totique celesti Curie humiliter et devote comendavit. In omnibus autem suis bonis mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris, ac iuribus et actionibus ubicumque ex.istentibus, instituit, fecit et ore suo proprio nominavit eius heredem universalem Iohannem Augustinum quondam Iohannem Baptistam, eius dilectum fratrem, et hoc dix.it esse et esse
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz