BCCCAP00000000000000000000862

294 VINCENZO CRISCUOLO velie suum ultimum testamentum et ultimam voluntatem, quod et quam vale– re voluit iure testamenti et ultime voluntatis; et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valeat et valere voluit iure codicilloru_m; et si iure codi– cillorum non valeret, valeat et valere voluit iure donationis causa mortis et quovis alios iure et titulo quo melius et validius de iure valere potuit et potest [f. 187v] Cassans, irritans et annullans omne aliud testamentum om– nemque aliam ultimam voluntatem, codicillos, donationem causa mortis et quascumque apotecas quomodocumque hactenus factum et factam manu cuiuscumque alterius notarii seu private persone et iam sub quibusvis verbis derogatoriis in illis forsan appositis et omni meliori modo etc. Super quibus omnibus et singulis premissis petitum fuit a me notario pu– blico infrascripto unum vel plura publicum seu publica fieri atque confici in– strumentum et instrumenta. Actum Amerie et in domo dicci reverendi domini vicarii, sita in contrada Platee, iuxta dictam plateam, bona reverendi domini Propertii Clementini et bona domini Tarquinii Clementini et viam publicam, presentibus ibidem, audientibus et intelligentibus his, videlicet domino Ioanne Benedicto quon– dam Tranquilli de Monconibus, domino Vorgantino quondam Marii de Ar– chileggiis, domino Aquilio filio de Ioannisnottii de Petrucciis, domino Ioanne Crisostemo de Morellis, Simonetto quondam Novelli de Novellis, Salvato quondamThome Pitochi et Eliseo quondam Caroli Amerinis testibus etc. 47 Amelia, 16 novembre 1595. - Testamento del novizio cappuccino Giovanni Batti– sta da Nocera Umbra, al secolo Evandro Sinibaldi. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 303, f. 255v-256r. [in marg.: Testamentum fratris Iohannis Baptiste capuccini de Nuceria]. Eisdem anno, indictione et ponti.ficatu quibus supra, die vero sexta decima mensis novembris. Coram illustri et reverendo patre domino Ascanio Clementino, utriusque iuris doctore, perillustris et reverendissimi domini episcopi Amerini vicario ge– nerali, meque etc. reverendus frater Iohannes Baptista de Nuceria cappuccinus, Ordinis minorum sancti Francisci, Evander quondam Petti Sinibaldi in seculo nuncupatus, qui ut asseritur cum sit proximus professioni per eum in dieta reli– gione emittende, que quidem professio iuxta regulam diete religionis morti na-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz