BCCCAP00000000000000000000862
TESTAMENTI E CODJC!Ll.,I CAPPUCCINI NEL '500 199 consideratis computis diete rationis fundaci in Urbe ac bonis ipsis in dieta terra Vissii, ·iuxta eorum conscientiam et prudentiam dividere et divisionem inter predictos facere et unicuique portionem eum tangentem tribuere et consignare debeant intra annum a die professionis eiusdem testatoris computandum vel a die habite copie presentis testamenti; quorum iudicio, sententie et determina– tioni divisionique ac consignationi tam dicci eius fratres quam mater stare et ac– quiescere debeant sub infrascriptis penis. Et in eventum quod dicci eius fratres omnia supradicta non adimpleverint congruis temporibus, tunc eo casu voluit et expresse mandavit dictus testator quod predicci eius fratres heredes intelligantur et sint privati dieta eius heredi– tate et nullo modo possint aliquam partem, etiam minimam, ex illa consequi, sed ex ea voluit et vult quod per infrascriptos exequutores, solutis tamen legatis per euro supra factis debitis temporibus prout supra in eis et mortua matte usu– fructuaria, erigatur Mons Pietatis in terra Vissii arbitrio et iudicio reverendissimi domini episcopi Spoletani et ser Francisci Agnoli Rappi et domini Iulii Cuche, quos omnes exequutores presentis eius testamenti nominavit, declaravit atque elegit, quibus dedit plenam potestatem, facultatem et omnimodam auctoritatem dictam eius voluntatem exequendam, in eventum quod dicci eius fratres heredes eam non adimplerent. Item predicta legata solvenda et usumfructum eius matti consignandum ac omnia supradicta facienda et exequenda, tunc et eo casu dicci exequutores pos– sint petere in iudicio et extra et coram quocumque iudice partem eumdem te– statorem tangentem ex hereditate patema, et alias quomodocumque et ex ea solvere legata predicta et diete matti consignare usumfructum eius vita durante et vidualem et honestam vitam tenente, et ex proprietate omnium bonorum suorum post mortem eiusdem matris erigere dictum Montem Pietatis cum ca– pitulis eisdem exequutoribus benevisis. Insuper etiam dedit facultatem, potestatem et plenam auctoritatem eisdem exequutoribus, in eventum in quam alique difficultates et dubia orirentur [f. 46v] circa divisionem et calculationem ac administrationem factam per eius fra– ttes post obitum sui pattis, ac etiam circa consignationem dicci ususfructus fa– ciendam eius matti, eas et ea declarandum, accomodandum et decidendum. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscum– que ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem a se hactenus conditam, et hoc voluit ceteris prevalere.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz