BCCCAP00000000000000000000822
156 HADRIANUS BORAK Udalricus iam omnino - sicut antea magister eius Valerianus Magni - methodum scholasticam derelinquit, et scribit in stilo « meditatio– nis philosophicae ». Auctor in genere adhaeret doctrinae Valeriani Magni et Juvenalis Ruffíni a Brez 43 • Udalricus, secundum doctrinam Juvenalis, acceptat interpreta– tionem augustinianam potius quam bonaventurianam naturae ani– mae et relationis inter animam et corpus. Thesis fundamentalis libri affirmat animae exsistentiam, naturam et actionem interpretandam esse in relatione ad dependentiam eius a Deo, cum ipsa sit imago, expressio et repraesentatio Dei, non quidem accidentaliter, sed essen– tialiter. Propter hoc et idea Dei ut entis perfectissimi et absolute transcendentis menti humanae innata est, et quidem ut condicio cuius– libet cognitionis, cum anima rationalis ( « ratio subiectiva ») nonnisi secundum « rationem obiectivam » (Deum ut principium illuminans) rationabiliter operetur4 4 • Ideo anima a primo creationis suae instante Deum semper cogitat. Et hoc sensu Udalricus defendit principium Cartesii animam esse substantiam semper cogitantem 45 • Ergo easdem illas ideas, quas Valerianus Magni proponit ut novam viam in philo– sophia extra christianismum praeveniat, Udalricus adhibet ad positio– nes extremas et consequentias ultimas novae viae confutandas. In positionis suae doctrinalis defensione Udalricus potius vehe– menter plures coaevos etiam non materialistas ( « universitatem criti– cam eclecticorum, peripateticorum, libertinorum ») aggreditur, inter quos praesertim eclecticum Ignatium Monteiro, S.J. 46 , et doctrinam de vita rationali ipsius quoque J. Locke, « cuius nomen in hodierna sententias quot capita esse, suae libertatis tum vivendi, tum cogitandi veluti ius naturale iudicant » (!mago Dei immortalis, Praefatio). 4 3 De suis « auctoritatibus » Udalricus scribit: <( Quapropter dum operis istius argumentum SS. Patrum, et Doctorum Augustini, Thomae et Bonaventurae, necnon PP. Valeriani Magni et Iuvenalis venerabili auctoritate firmatum cernís, quanta singulorum doctrinam obscrvantia venerad te oporteat, ex praedictis sapienter noveris » (!mago Dei inunortalis, 97). P. Udal– ricus evidenter sollicitus est ut demonstret S. Thomam hanc eandem doctrinam S. Augustini, immo et P. Valeriani Magni, propugnare, et hoc sensu piures textus thomisticos explicat. lpse praeterea valde conqueritur quod liber P. Juvenalis a Brez illa aestimatione non gaudeat, qua re vera dignus est: « Scripsit de hoc Sale Intelligentiae A.R.P. Iuvenalis Ananiensis Capuccinus Provinciae Tyrolensis quater Minister Provincialis, vir ob eximiam suam virtutem et scientiam aeterna memoria dignus, integrum iustae magnitudinis librum, cui et titulum affixit: Sol intelligentiae, opus plane aureum, et iis maxime proficuum, qui ea, quae Spiritus Dei sunt, intimius nosse cupiunt. At pretiosus hic scientiae thesaurus iacet absconditus, et prope a cunctis ve! ideo derelictus, quia eiusdem sensus, ut dicitur, nimis altus et mysticus, quid tamen falsissimum mendacis angeli commentum esse ve! ex hoc evidenter constat, quia totus liber non de supernaturali, sed de pure naturali illuminatione, qua sol intelligentiae omncm homincm in hunc mundum venicntcm illuminat, per totum tractat... » (l,nago Dei immortalis, 13). 44 !mago Dei immortalis, 12ss. 45 !bid., 121-122. 46 Cf. B. JANSEN, S.J., Philosophen katholischen Bekenntnisses in Ihrer Stellung zur Philosophie der Aufkliirung, in Scholastik 11(1936) 42.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz