BCCCAP00000000000000000000822

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 143 Francisci Patrizi e Bernardini Telesio 2 • Hi auctores speculationem versus hominem et versus naturam dirigunt. Et per eos S. Lauren– tius modo magis originali et profundius quam alii nostri auctores coaevi studet valoribus hominem et naturam definientibus. Ipse etiam, et quidem primus ex capuccinis, tractatum de proprietatibus naturae componit, aristotelica principia naturae critice examinat et defectus aristotelicae notionis vitae ostendit. Ideo secundum spiritum specu– latio laurentiana est scholastica, tamen notabiliter aperta ad proble– mata quae extra scholam communiter agitabantur ut elementa for– mantia hominem novi aevi nascentis. Paulum postea adveniens Marcus Antonius Galizio a Carpenedolo (1599-1665)est magis purus scholasticus quam Laurentius Brundusinus. Ipse perfecte cognoscit doctrinam Zabarellae et Francisci Piccolomini, sicut et no– vas vias apertas a Galilaeo; cum tamen sit sat efficaciter implicatus in controversias pro et contra quaestiones ab auctoribus Societatis Jesu apertas, ipse re vera non ostendit curam et studium adaequate aestimandi momentum problematum quae Franciscus Bacon et Gali– laeus susci::averunt. Coaevus Marci Antonii Galizio est I v o D e 1a r u e P ar i s i e n - si s (1590-1678) 3 • Ivo philosophiam aristotelicam absolute reicit, et ideo etiam ::nagnam partem speculationis scholasticae. Non concordat cum humanistis, quia similiter ac sui coaevi quaerit unitatem et or– dinem systematicum in speculatione. Forsan sub influxu Discours de la Méthode Cartesii et certe ductus ideis Francisci Bacon ipse co– natur dare unitatem scientiae ope principiorum evidentium, quae a Raimundo Lull mutuavit, quin philosophiam Raimundi amplecte– retur. Propter hoc Leibniz aestimat methodum Ivonis: 2 De habitudine S. Laurentii Brundusini erga humanismum et renascentiam cf. Sr1- VESTR0 DA VALSANZIBIO, 0.F.M.Cap., La posizione dottrinale di S. Lorenzo da Brindisi in filoso– fia, in L'Italia Francescana 24(1949) 82-87, 206-218, 233-251; Idem, Aristotele e l'aristotelismo nel giudizio di S. Lorenzo da Brindisi, in Sophia 22(1954) 82-103; H. BoRAK, O.F.M.Cap., In– troductio in phlosophiam S. Laurentíi Brundusiní, in Anton. 35(1960) 215-292; SrLVESTRO DA VALSANZIBIO, Una nuova opera di San Lorenzo da Brindísi: íl commento sulla 'Sacra filosofia della natura' dé Mase, in Coll.Franc. 33(1963) 159-209, 353-391. 3 Bibliographiam de Ivone Parisiensi vide in CHARLES CI-IESNEAU, O.F.M.Cap., Le P. Yves de Paris et sor: temps (1590-1678), Paris 1946 (2 vol.); Lexicon capuccinum, col. 894. - Insu– per cf. CHARLES CHESNEAU, Séneque et le stotcisme dans l'ceuvre du P. Yves de París, O.F.M. Cap., in Coll.Franc. 21(1951) 45-88; Idem, Le désir naturel du surnaturel. Sébastien de Sen/is, Yves de Paris, Léandre de Dijon, in Etud.Franc. n.s. 1(1950) 211-224; Idem, Textes prépasca– liens (Y ves de Paris), in Bull.Soc. d'Etudes du xvn, siecle n.25(1954) 735-747; Idem, Le sens du péché dans l'ceuvre d'Yves de Paris, in Rev.Asc.Myst. 30(1954) 140-157; Idem, Deux nou– veaux textes d'Yves de París (1635-1636), in Étud.Franc. n.s. 7(1956) 59-62; Idem, Naturel et surnaturel dani l'ceuvre d'Yves de París antérieure a la querelle janséníste (1632-1638), in Mél.Sc.Rel. 13(1956) 63-80, 179-188; Idem, Documents nouveaux sur le P. Yves de París, O.F.M.Cap., in Etud.Franc. n.s. 13(1963) 60-75.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz