BCCCAP00000000000000000000821

184 SERVUS OF ST. ANTHONIS PROLOGUE AND TABLE OF CONTENTS It may be remarked that the paging we added after each chapter refers to the folios where the chapter effectively is found in the Toulouse manuscript and, if extant, also in the mutilated Basel copy. [f.42r] Magnarum rerum, sicut Ethicus ait, etsi non detur successus, honestus tamen est ipse conatus. Ego igitur aliquid magnum et transcendens ingenii proprii facultatem aggressus sum, investigare scilicet divinae Scripturae cogni– tiones symbolicas sive figurativas, occasione accepta a quibusdam memorialibus domini fratris Bonaventurae, clarae memoriae, olim episcopi Albanensis, quae sibi quasi quaedam semina in huius opus ipse paraverat; quamvis ea, aliis occupatus curis, primo generalis ministerii, deinde cardinalatus, nequaquam usque ad plena germina explicando confoverit. In hoc igitur « ipsius » ego temptans imitari vestigia, licet noverim me non posse tanti viri contemptus attingere vel successum dignum altis ingeniis obti– nere, ex ipso tamen conatu puto me sapientibus inquirendi et inveniendi potiora nonnullam praebuisse materiam. Mihi vero ipsa exercitatio partes aliquas tem– poris alicui forsitan vanae vacationi subduxit. Qui ergo potuerit ex iis, quae scripta sunt hic, aliquid utile carpere, laudet Deum, cuius munere agitur omne quod bonum est. Si cui vero inutilia vel su– perflua videbuntur, patienter sustineat propter eos qui eadem sibi in aliqua parte crediderint profutura. Placuit autem opusculum hoc in decem particulas distinguere, quas et distinctiones volui vocare, quarum quaelibet habet sua capitula. Prima distinctio est de signis quae ducunt in cognitionem Dei. Et habet novem capitula [43r]. Primum capitulum tractat: quomodo generaliter omnis creatura ducit in cognitionem Creatoris [ 43r; 308v]. Secundum: quomodo creata habent rationem signi vel naturaliter vel se– cundum institutionem [43v; 309r]. Tertium: quomodo principales creaturae, quae sunt spiritus rationales, ducunt in cognitionem Creatoris [ 44r; 309v]. Quartum: quomodo per intelligibiles et sensibiles proprietates rerum, quasi characteres et signacula quaedam, veniri potest in cognitionem Opificis [44r; 310v]. Quintum: quomodo creaturae ducunt in Deum per viam abnegationis, quasi per supermentales caligines [45r; 311v]. Sextum: quomodo creaturae ducunt in cognitionem beatissimae Trinitatis– [45r]. Septimum: quomodo Scriptura sacra dat intellectum Trinitatis per sacras nominationes [45v]. Octavum: quomodo Scriptura sacra dat intellectum Trinitatis per sacras. appropriationes [45v]. Nono: quomodo omnis laudabi!is ternarius significat Trinitatem increatam. [ 46r]. Secunda distinctio est de symbolis quae ducunt in cognitionem caelestis regni,. cuius rex est Christus [312r]. Et habet capitula undecim [46r]. Primum capitulum: quomodo sacra Scriptura loquitur de glorioso beatorum regno [46r].

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz