BCCCAP00000000000000000000820
S. FRANCISCUS ET RES CREATAE 65 eleemosynam importune petenti unus e fratribus durius responderet. Quod audiens pauperum pius amator, fratri praecepit, ut ad illius pauperis pedes se nudatum prostemeret, proclamaret culpabilem, orationis suflragium postularet et veniam. Quod cum ille fecisset humiliter, dulciter Fater adiecit : Dum pauperem vides, o frater, speculum tibi proponitur Domini et pauperis Matris eius. In infir– mis similiter infirmitates, quas assumpsit, considera 1 >>. Inter pauperes et miseros autem illos praecipuo miseratio– nis affectu complectebatur, quorum animae erroris vel peccati labe inflciebantur, eorum quoque qui in tenebris infidelitatis et in um– bra superstitionis sedebant. << Npn se Christi reputabat amicum, ·nisi animas foveret, quas ille redemit. Saluti animarum nihil prae– ferendum esse dicebat, eo maxime probans, quod Unigenitus Dei pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere >> ª. << Sexto ... conver– sionis suae anno, desiderio martyrii flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam Saracenis et alíis infidelibus ad partes Syriae transfretare disposuit >> 8 • Iam simplicissimus ille et divino illuminatus splendore sera– phici viri Francisci intuitus, qui illum tam mire ad altissimas re– rum creatarum rationes erigi easque penetrare permisit, eo ipso quoque ei revelavit, ideo eas esse creatas, ut gloriam Dei indesi– nenter conclamarent. Re enim vera, sicut in sinu Patris Verbum est <<splendor gloriae >> (Hebr. 1, 3) eius, laus aeterna, ita univer– sum, quod est mirificus concentus et quaedam resonantia Verbi aeterni, primario creatum est, ut Deum glorificet. Mundus iam per suam meram exsistentiam est glorificatio Creatóris, hymnus et iubilus ascendens ante thronum Dei, siquidem << Caeli enarrant gloriam Dei>> (Ps. 18, 1), quod aequo modo dicendum est de mari et de fluminibus, de floribus et de arboribus, de mo.ntibus et de collibus, de universa denique naturae pulchritudine. Horno autem, intellegentia et libertate praeditus, totam hanc laudem in natura positam sibique extrinsecus oblatam, in se assumat oportet, ut eam conscienter et libenter tamquam verum legitimumque glo– riae sacrificium Deo ipsi offerat. .Ideo omnis creatura his in terris in hominem ordinatur, non solum quia horno est finis proximus 1 S.· BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. VIII, ed. cit., n. 5. p. 527. 1 Cf. ibid:, cap. IX, n. 4, ed. cit. p. 531. 1 Cf. ibid. J:>. V1TUS A BusauM, De apiritualitlat• franoiaoana • tí,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz