BCCCAP00000000000000000000820

228 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA 1529 octodecim fratres in quattuor domibus aggregati essent 1. A Ludovico eremitorium Albacinae eligebatur ad primum capitulum generale instituendum, quia hic locus, ab hominum coetu remotus, ad tale negotium valde accommodatus videba– tur ª. Quia tamen augusta illa domus omnes fratres capere non poterat, tugurium quoddan aedificavit ex arborum ramis · et vi– minibus textum, ita ut revera << omnia paupertatem et exsilium cantarent >>, ut seraphicus Pater volebat ª. Ex octodecim fratrí– bus, qui convenerant, duodecim, qui suffragium ferrent, assum– pti sunt, nempe aetate provectiores et maturiores, propter reveren– tiam erga collegium Apostolorum et primorum S. Francisci so– ciorum. Biduo in oratione consumpto, noctem, quae feriam sex– tam, in qua capitulum celebrandum erat, praecedebat, totam fe– re insomnem duxerunt. Post tenerrimum Ludovici discursum om– nes Spiritum sanctum invocare coeperunt, qui super fratres visi– biliter descendere quasi conspiciebatur, ita ut orones contremi– scerent, et corde commoti lacrimas tenere non possent. Tandem aliquando ad electionem pe':venientes, elegerunt quattuor defini– tores videlicet : Ludovicum a Forosempronio, Matthaeum a Bas– sio, Angelum a Tiferno et Paulum a Clodia. Completa hac ele– ctione mox, omnibus acclamantibus, Matthaeus Vicarius genera– lis designatus est, ipso uno reluctante et dicente, se a Deo voca– tum fuisse, ut populo paenitentiam praedicaret, non ut fratres regeret, quia huic muneri onmino incapax exstaret. Instantibus autem omnibus et obtestau;;ibus eorum desiderio tandem cedere. coactus est 4. Peractis electionibus praecipuum quod novis Superioribus incumbebat onus erat leges condere quibus Congregatio regere– tur. Iterum ergo cum magno animi ardore lumen Spiritus sam::ti implorabant venerandi illi Patres, nec frustra, nam P. Evangeli– sta, qui annis 1564-1567 VH:arius Generalis erat, publico sermo.: 1 S. Christophori coenobium, pl'ope Camerinum, mox derelinquitur pro alío coenobio, vulgo Colmenzone ; deinde gequitur ut secundus locus S. Lucia in La Ran– da ; tertius Albacina, quartus Fossombrone. Cf. EMIDIO n' AscoLI, I primi convmti dei F. M. Gappuccini, in Líber Memorialis, p. 53 sq. 2 Non omnio constat utrum Ludcvicus capitulum convocaret iussu Summi Pon– tifiéis, ut vult Z. Boverius (cf. Annalet, t. I, ad an. 1529, n. II, p. 113, Lugduni, 1632), vel instigantibus fratribus, ut ait Bermudinus a Colpetrazzo (cf. op. cit. Liber l,p. 242). 3 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 60. ' EDUARDUS ALENCONIENSIS, De primordiis, p. 62 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz