BCCCAP00000000000000000000820
t•tJNDAMENTA REFORMATtONiS FR. tAPUCCINORUM 223 Ex una enim parte sanctitas et verus spiritus seraphicus S. Bernardini Senensis eiusque discipulorum Ioaqnis a Capistrano et Iacobi a Marchia necnon tot aliorum gloriosorum fratrum ad modum fermenti totam Observantiam penetrabat et multos fra– tres in bono spiritu conservabat, ita ut relaxatio antiquae auste– ritatis non sine valida reclamatione illorum, qui strictiorem Re– gulae observantiam tueri contendebant, procederet. Ex alia au– tem parte fervidis fratribus, qui austeriorem vitam ducere desi– derabant, opportunitas offerebatur in domibus recollectionis ·seu austeritatis, quae ex Hispania oriundae etiam in Italiam intro– ductae fuerant. Profundius igitur quaerenda est explicatio primorum Capuc– cinorum consilii et propositi. Utique omnis motus et agitatio eorum, qui se corrigere, emen– dare et reformare cupiebant iuxta veram franciscanam vitam, in votis habebant sese magis et perfectius conformare spiritui et normis a seraphico Patre traditis. Hic autem nobis maximi mo– menti facinus omnino spectandum occurrit, scilicet quod in Ob– servantium familia, praesertim inde ab anno 1415, quo. Conci– lium Constantiniense celebratum fuit, conamina r'eformatoria aperte et definite restringebantur intra limites Regulae bulla– lae, explicatae et dilucidatae a pontificiis declarationibus 1. Haec enim Regula, ita intellecta et exposita ut norma a tota communi– tate observanda proponebatur, omnesque conatus ad perfectam franciscanae vitae institutionem huius Regulae normis et votis subiecti et subordinati manere debebant. Attamen, praeter haec reformationis studia numquam . in Ordine exstingui potuit ardens illud desiderium ulterius progre– diendi, ita ut non solum Regula seraphici Patris, sed et Testa– mentum ipsius, quod morti proximus, cruenta manu, ut supre– mam suam et solemnissimam sanctionem· conscdpserat, utpote quod propriam suam et integram formam vitae manifestabat, ut norma et lex unice verae et perfectae franciscanae vitae, a tota communitate agnosceretur et sancte ac fideliter ab omnibus co– leretur 2 • Iamvero ex hoc ardentis pietatis ímpetu reformatio 1 Gf. CLARENTIUS VAN RoTTERDAM, O. F. M. CAP., Wankele stappen naar een dierbaar doel, in Franciscaansch Leven, 1929, t. XII, p. 205. 2 Cf. CLARENTIUS VAN RoTTERDAM, Aposte! of Kluizenaar; fü FranciscaaiÍsch Le• ven, 1928, t. XI, p. 152.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz