BCCCAP00000000000000000000820
222 DE SPIRITUALITATB FRANCISCANA. - PARS TER1;IÁ stabilem inter duas Ordinis familias disiunctionem acquisivit sub Pontificatu Leonis X (1517) 1. Paulo post eiusdem ardoris caelestis flamma iisdemque de– voti animi incendiis Capuccini flagrare coeperunt in conatibus suis reformatoriis. Ipsi quoque nihil antiquius habebant, quam ut franciscale propositum plene et perfecte observarent, propriam– que seraphici Patris vitae formam tota sua puritate atque inte– gritate imitarentur. Scriptores de hoc negotio historice tractantes causam vel impulsum huius Capuccinorum agitationis ponere solent in ipso– rum studio ac desiderio obsistendi relaxationibus et mitigatio– nibus, quae in Observantium familiam, a qua fere omnes prodie– runt, iamdiu irrepserant. Et negari utique nequit, eiusmodi lan– guores socordisque animi neglegentias, quae cuivis humano operi inhaerent, etiam Observantium familiam, postquam a Conven– tualibus a Leone X seiuncta fuerat, inquinasse. Imo, autonomía illa seu libertas vel etiam quaedam super ipsos Conventuales auctoritas, quae Observantibus a decisione Leonis X concilia– batur, iterum quodammodo causa novarum a genuino francisca– no spiritu declinationum exsistebat. Post illam siquidem separa– fü:mem Observantium familia mirum incrementum obtinere in– cepit, sive quoad numerum sive quoad qualitatem fratrum ad eam confluentium, ita ut mox ipsos Conventuales superarent. Iamvero pro tali multitudine fratrum non amplius sufficiebant eremitoria parvaeque domus, quae fuerant Ordinis incunabula, ita ut ampliores exstruerentur conventus, magnitudine et splen– dore cum Conventualium domibus contendentes ; exiguum quo– que penus parvulorum eremitoriorum non amplius suppeditabat communitatibus numerosis in civitatibus ; simplex modus vi– vendi locum cedebat vitae magis << formalisticae >> et caeremoniali ut apud Conventuales mos erat 2 • Haec omnia negari utique nequeunt, non tamen plenam et satis idoneam rationem praebere videntur primorum Capuccino– rum conaminum. 1 Cf. H. HOLZAPFEL, Handbuch der Geschichte des; Franziskanerordens, p. 30 sq., 58 sq., 92, 103, 153 sq. ; PAoLo SEVESI, O. F. M., L'Ordine dei Fmii Minori (1209-1517), Parte prima, p. 17-103, Milano, 1942; MELCHIOR A PoBLA· DURA, Historia generalis. Pars l, p. 10-15. ª Cf. EDUARDus ALENCONIENSis, De primordiis Ordíllis Fr. Min. Cap., p. 9-10,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz