BCCCAP00000000000000000000820
TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 203 dantes illos invenit scientiae et sapientiae, amoris et caritatis, gratiae et veritatis thesauros, quos .in praedicatione sua plenis manibus in mundum dispensat. Ad óbtinendum autem illum statum orationis, illum spiritum orationis, illam vitam orationis, ad tria anima attendere debet, scilicet imprimís, ut se ad hunc '.Sublimem statum recte et diligenter disponat, deinde, ut in con– tinua oratione, secundum Domini praeceptum : << Oportet sem– per orare et non deficere >> (Luc. 18, 1) sese devote exerceat, et tandem, ut totam .suam vitam oratione sanctificet et f ecundet. Iamvero, quomodo S. Franciscus sese ad orationem 'praeparave– rit atque disposuerit, optime describitur a Bartholomaeo Pisano in suo. libro << De Conformitate vitae beati Francisci ad vitam Do– .mini Iesu >>, ubi plurimis exemplis e vita seraphici Patris ostendit sequentia << dispositiva et praeparativa ad orationem >> admirabili modo in ipso inveniri, nimirum : << Mentis et cordis a terrenis re– vocalio per temporalium totalem abdicationem. Intentionis totaliter in Deum directio: 'Deus meus et omnia '. Proprii status et condi– üonis recognitio : ' Quis es Domine et quis sum ego ? Humilitatis, retentio, ut omni tempore ante Deizm non alta homo orans sapiat de se sed humilia. ldunii et eleemosynanzm exhibitio. Peccatd'rum purµ confessio. Diuinorum praeceptorum adimpletio. Strepitus mundi fuga et solitudinis dclectatio. Lacrimarum profluvium et effusio. Fervoris intentio. Ad orandum cum delectatione accessio >> 1 •· Quod autem sanctus Pater praeceptum Domini : << dportet semper orare >> fideliter servaverit, patet ex his S. Bonaventurae. verbis : << sine intermissione orans spiritum Deo contendebat exhi– bere praesentem. Erat quidem oratio coniemplanti solatium, dum, supernarum circuitu mansionum Angelorum concivis iam factus, ferventi desidaio quaerebat dilecium, a quo solus eum carnis paries disiungebat. Eral et operanti praesidium, dum .in omnibus, quae agebat, de sua diffzdens industria et de superna pietate confidens, per ipsius instantiam totum in Domino co'gitatum iactabat >> :i. Memo– ratus autem liber << De Conformitate >> per multa exempla illustrat, « qualiter in agendis orationem praemittebat semper >>, scilicet orabat ut sciret quamnam viam teneret cum fraire Bernardo a Quintavalle ; ut Christus Poniificem Innocentium 1 JI illuminaret circa approba- l BARTHOLOMAEUS DE PISA, De conformitate Vitae, in Analecla Francii.cana, t. V, p. 244 sq. 2 s. BONAVENTURA, Le(Jenda s. Francisci, cap. X, n. 1, ed. cit., p. 533.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz